Genesis 3:5 Cross References - Vulgate

5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum

Genesis 2:17

17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

Genesis 3:7

7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata

Genesis 3:10

10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me

Genesis 3:22

22 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum

Exodus 5:2

2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

Exodus 20:7

7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra

1 Kings 22:6

6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis

2 Chronicles 32:15

15 non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu

Psalms 12:4

4 qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est

Isaiah 14:14

14 ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo

Jeremiah 14:13-14

13 et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto 14 et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis

Jeremiah 28:2-3

2 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel contrivi iugum regis Babylonis 3 adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem

Ezekiel 13:2-6

2 fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini 3 haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident 4 quasi vulpes in desertis prophetae tui Israhel erant 5 non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israhel ut staretis in proelio in die Domini 6 vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem

Ezekiel 13:22

22 pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter quem ego non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret

Ezekiel 28:2

2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei

Ezekiel 28:9

9 numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te

Ezekiel 29:3

3 loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum

Daniel 4:30

30 responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei

Daniel 6:7

7 consilium inierunt cuncti principes regni magistratus et satrapae senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta nisi a te rex mittatur in lacum leonum

Matthew 6:23

23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt

Acts 12:22-23

22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis 23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

Acts 26:18

18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

2 Corinthians 4:4

4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

2 Corinthians 11:3

3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo

2 Corinthians 11:13-15

13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

2 Thessalonians 2:4

4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

Revelation 13:4

4 et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea

Revelation 13:14

14 et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.