Hosea 1:5 Cross References - Vulgate

5 et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel

Joshua 17:16

16 cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens vallem

Judges 6:33

33 igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel

2 Kings 15:29

29 in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios

Psalms 37:15

15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur

Psalms 46:9

9 conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni

Jeremiah 49:34-35

34 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens 35 haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Aelam summam fortitudinem eorum

Jeremiah 51:56

56 quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet

Hosea 2:18

18 et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.