Isaiah 11:3 Cross References - Vulgate

3 et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet

1 Samuel 16:7

7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

2 Samuel 14:17

17 dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum

1 Kings 3:9

9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum

1 Kings 3:28

28 audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium

Job 12:11

11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem

Job 34:3

3 auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat

Proverbs 2:5

5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies

Proverbs 2:9

9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam

Isaiah 33:6

6 et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius

Luke 2:52

52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines

John 2:25

25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine

John 7:24

24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate

John 8:15-16

15 vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam 16 et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater

1 Corinthians 2:13-15

13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes 14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur 15 spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

1 Corinthians 4:3-5

3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico 4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est 5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

Philippians 1:9-10

9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi

Hebrews 5:14

14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.