Isaiah 22:5 Cross References - Vulgate

5 dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem

2 Kings 19:3

3 qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens

2 Kings 25:10

10 et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum

Esther 3:15

15 festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus

Isaiah 5:5

5 et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem

Isaiah 10:6

6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

Isaiah 22:1

1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta

Isaiah 25:10

10 quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro

Isaiah 37:3

3 et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti

Jeremiah 30:7

7 vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur

Lamentations 1:5

5 HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis

Lamentations 2:2

2 BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in terram polluit regnum et principes eius

Hosea 10:8

8 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos

Amos 5:18-20

18 vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux 19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber 20 numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea

Micah 7:4

4 qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum

Matthew 24:16

16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes

Luke 23:30

30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos

Revelation 6:16-17

16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni 17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.