4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae
Isaiah 24:4 Cross References - Vulgate
Isaiah 2:11-12
Isaiah 3:26
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
Isaiah 28:1
1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino
Isaiah 33:9
9 luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus
Isaiah 64:6
6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
Jeremiah 4:28
28 lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo
Jeremiah 12:4
4 usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra
Hosea 4:3
3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur