Isaiah 40:28 Cross References - Vulgate

28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius

Genesis 21:33

33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni

Deuteronomy 33:27

27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere

1 Samuel 2:10

10 Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui

Psalms 90:2

2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

Psalms 138:8

8 Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas

Psalms 139:6

6 super me est scientia et excelsior est non potero ad eam

Psalms 147:5

5 magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus

Isaiah 40:21

21 numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae

Isaiah 45:22

22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius

Isaiah 55:8-9

8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus 9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Isaiah 59:1

1 ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat

Isaiah 66:9

9 numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus

Jeremiah 4:22

22 quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt

Jeremiah 10:10

10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius

Mark 8:17-18

17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum 18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini

Mark 9:19

19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

Mark 16:14

14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant

Luke 24:25

25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae

John 5:17

17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor

John 14:9

9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem

Acts 13:47

47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae

Romans 11:33-34

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius 34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit

Romans 16:26

26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

1 Corinthians 2:16

16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

1 Corinthians 6:3-5

3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia 4 saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum 5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum

1 Corinthians 6:9

9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri

1 Corinthians 6:16

16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una

1 Corinthians 6:19

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri

Philippians 1:6

6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu

1 Timothy 1:17

17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

Hebrews 9:14

14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.