Isaiah 53:11 Cross References - Vulgate

11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

Isaiah 42:1

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

Isaiah 45:25

25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel

Isaiah 49:3

3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor

Isaiah 53:4-6

4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus 6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum

Isaiah 53:8

8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum

Isaiah 53:12

12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

Matthew 20:28

28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

Luke 22:44

44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

John 10:14-18

14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae 15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus 16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor 17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam 18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo

John 12:24

24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit

John 12:27-32

27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc 28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo 29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est 30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos 31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras 32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum

John 16:21

21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

Romans 3:22-24

22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio 23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu

Romans 4:24-5:1

24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis

Romans 5:9

9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum

Romans 5:18-19

18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae 19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi

1 Corinthians 6:11

11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

Galatians 4:19

19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis

Philippians 3:8-10

8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide 10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius

Titus 3:6-7

6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum 7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

Hebrews 9:28

28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit

1 Peter 2:24

24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis

1 Peter 3:18

18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

2 Peter 1:2-3

2 gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri 3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute

2 Peter 3:18

18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen

1 John 2:1

1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum

2 John 1:1

1 senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem

2 John 1:3

3 sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate

Revelation 5:9-10

9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione 10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram

Revelation 7:9-17

9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum 10 et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno 11 et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum 12 dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum amen 13 et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt 14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni 15 ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos 16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus 17 quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.