Isaiah 56:12 Cross References - Vulgate

12 venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius

Psalms 10:6

6 loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo

Proverbs 23:35

35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Proverbs 27:1

1 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies

Proverbs 31:4-5

4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas 5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis

Isaiah 5:11

11 vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis

Isaiah 5:22

22 vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem

Isaiah 22:13-14

13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur 14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum

Isaiah 28:7-8

7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium 8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus

Jeremiah 18:18

18 et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius

Hosea 4:11

11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor

Amos 6:3-6

3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis 4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti 5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici 6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph

Matthew 24:49-51

49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat 51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

Luke 12:19-20

19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Luke 12:45-46

45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari 46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet

Luke 21:34

34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa

1 Corinthians 15:32

32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur

Titus 1:7

7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.