Isaiah 59:3 Cross References - Vulgate

3 manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur

Isaiah 1:15

15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt

Isaiah 1:21

21 quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae

Jeremiah 2:30

30 frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator

Jeremiah 2:34

34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi

Jeremiah 7:8

8 ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis

Jeremiah 9:3-6

3 et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus 4 unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet 5 et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt 6 habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus

Jeremiah 22:17

17 tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis

Ezekiel 7:23

23 fac conclusionem quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate

Ezekiel 9:9

9 et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt

Ezekiel 13:8

8 propterea haec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus

Ezekiel 22:2

2 et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem sanguinum

Ezekiel 35:6

6 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te

Hosea 4:2

2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit

Hosea 7:3

3 in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes

Hosea 7:13

13 vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia

Micah 3:10-12

10 qui aedificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate 11 principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala 12 propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum

Micah 6:12

12 in quibus divites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum

Micah 7:2

2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem

Matthew 27:4

4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

1 Timothy 4:2

2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.