James 5:7 Cross References - Vulgate

7 patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum

Deuteronomy 11:14

14 dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum

Jeremiah 5:24

24 et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis

Hosea 6:3

3 vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae

Joel 2:23

23 et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio

Zechariah 10:1

1 petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro

Matthew 24:27

27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis

Matthew 24:44

44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est

Luke 8:15

15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

Luke 18:8

8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

Luke 21:27

27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate

Romans 2:7

7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

Romans 8:24-25

24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat 25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

Romans 15:4

4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

1 Corinthians 1:7

7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi

2 Corinthians 6:4-5

4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis 5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis

Galatians 5:5

5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus

Galatians 6:9

9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

Colossians 1:11

11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

1 Thessalonians 1:3

3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum

1 Thessalonians 2:19

19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius

1 Thessalonians 3:13

13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen

Hebrews 6:15

15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem

Hebrews 12:1-3

1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen 2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit 3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes

James 5:8-9

8 patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit 9 nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit

2 Peter 3:4

4 dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.