Jeremiah 16:21 Cross References - Vulgate

21 idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus

Exodus 9:14-18

14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra 15 nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra 16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra 17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere 18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus

Exodus 14:4

4 et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita

Exodus 15:3

3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius

Psalms 9:16

16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

Psalms 83:18

18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Isaiah 43:3

3 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te

Jeremiah 33:2

2 haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius

Ezekiel 6:7

7 et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus

Ezekiel 24:24

24 eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus

Ezekiel 24:27

27 in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus

Ezekiel 25:14

14 et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israhel et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus

Amos 5:8

8 facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.