Jeremiah 8 Cross References - Vulgate

1 in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis 2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt 3 et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum 4 et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur 5 quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti 6 adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio 7 milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit iudicium Domini 8 quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum 9 confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis 10 propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium 11 et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax 12 confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus 13 congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt 14 quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino 15 expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellae et ecce formido 16 a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius 17 quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus 18 dolor meus super dolorem in me cor meum maerens 19 ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis 20 transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus 21 super contritionem filiae populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit me 22 numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei

Genesis 37:25

25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum

Genesis 43:11

11 igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum

Leviticus 10:3

3 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

Leviticus 26:20

20 consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt

Numbers 5:18-24

18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit 19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi 20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero 21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur 22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen 23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit 24 et dabit ei bibere quas cum exhauserit

Numbers 21:6

6 quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum

Deuteronomy 4:6

6 et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna

Deuteronomy 4:19

19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt

Deuteronomy 17:3

3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi

Deuteronomy 28:30-32

30 uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam 31 bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet 32 filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua

Deuteronomy 28:39-42

39 vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus 40 olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt 41 filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem 42 omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet

Deuteronomy 29:18

18 ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem

Deuteronomy 30:1

1 cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus

Deuteronomy 30:4

4 si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus

Deuteronomy 32:16-21

16 provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt 17 immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum 18 Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui 19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae 20 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii 21 ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos

Deuteronomy 32:24

24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

Deuteronomy 32:32

32 de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi

Deuteronomy 32:35

35 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora

Judges 5:22

22 ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps ruentibus fortissimis hostium

Judges 18:29

29 vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui quem genuerat Israhel quae prius Lais dicebatur

Judges 20:1

1 egressi sunt itaque omnes filii Israhel et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha

2 Samuel 20:6

6 ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos

1 Kings 8:38

38 cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac

1 Kings 13:2

2 et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te

1 Kings 19:4

4 et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei

1 Kings 22:6

6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis

1 Kings 22:13

13 nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona

2 Kings 7:3-4

3 quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur 4 sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur

2 Kings 9:36-37

36 reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel 37 et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel

2 Kings 17:16

16 et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal

2 Kings 21:3

3 conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam

2 Kings 21:5

5 et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini

2 Kings 23:5

5 et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli

2 Kings 23:16

16 et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat verba haec

2 Kings 23:20

20 et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem

2 Chronicles 33:3-5

3 et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam 4 aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum 5 aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini

2 Chronicles 34:4-5

4 destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit 5 ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem

Nehemiah 2:3

3 et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius conbustae sunt igni

Job 3:20-22

20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt 21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum 22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum

Job 5:12-13

12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant

Job 5:12

12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant 13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

Job 7:13-14

13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo 14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties 15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea 16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

Job 10:2

2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

Job 11:12

12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat

Job 12:20

20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens

Job 33:27-28

27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi 28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret

Job 39:19-25

19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum 20 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror 21 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis 22 contemnit pavorem nec cedit gladio 23 super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus 24 fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem 25 ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus

Psalms 1:3-4

3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

Psalms 14:2

2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum

Psalms 19:7

7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

Psalms 24:1

1 David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius

Psalms 39:2

2 obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est

Psalms 52:1

1 victori ab erudito David cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die

Psalms 52:7

7 ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis

Psalms 58:4-5

4 ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas 5 Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine

Psalms 69:21

21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

Psalms 83:10

10 contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae

Psalms 119:98-100

98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea 100 super senes intellexi quia praecepta tua servavi

Psalms 135:21

21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

Psalms 137:3-6

3 quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion 4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 5 si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea 6 adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

Psalms 146:10

10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

Psalms 147:19

19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel

Psalms 149:2

2 laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo

Proverbs 4:13

13 tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

Proverbs 6:6-8

6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam 7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem 8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat

Proverbs 10:5

5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis

Proverbs 17:6

6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui

Proverbs 24:16

16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum

Ecclesiastes 6:3

3 si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus

Ecclesiastes 10:11

11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit

Song of Songs 1:5-6

5 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis 6 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi

Song of Songs 2:12

12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra

Isaiah 1:3

3 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit 4 vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum 5 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens 6 a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo

Isaiah 1:20

20 quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est

Isaiah 3:9

9 agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala

Isaiah 5:4-6

4 quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas 5 et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem 6 et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem

Isaiah 5:10

10 decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres

Isaiah 5:12

12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis

Isaiah 8:20

20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

Isaiah 9:13-17

13 et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt 14 et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una 15 longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est 16 et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati 17 propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Isaiah 10:1-2

1 vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt 2 ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent

Isaiah 12:6

6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

Isaiah 13:5

5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram

Isaiah 14:29

29 ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem

Isaiah 19:11

11 stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum

Isaiah 22:4

4 propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei

Isaiah 24:2

2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

Isaiah 24:21-22

21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram 22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur

Isaiah 28:7

7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium

Isaiah 30:10

10 qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores

Isaiah 30:18

18 propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum

Isaiah 33:22

22 Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos

Isaiah 39:3

3 introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone

Isaiah 44:20

20 pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea

Isaiah 44:22

22 delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te

Isaiah 52:1

1 consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus

Isaiah 55:7

7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

Isaiah 56:10-12

10 speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia 11 et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum 12 venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius

Isaiah 59:16

16 et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eum

Jeremiah 2:24-25

24 onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam 25 prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo

Jeremiah 2:32

32 numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae pectoralis suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris

Jeremiah 3:1

1 vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus

Jeremiah 3:3

3 quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere

Jeremiah 3:11-14

11 et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis Iuda 12 vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum 13 tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus 14 convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion

Jeremiah 3:22

22 convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster

Jeremiah 4:1

1 si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis

Jeremiah 4:5-6

5 adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas 6 levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam

Jeremiah 4:10

10 et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam

Jeremiah 4:15-16

15 vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim 16 concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam

Jeremiah 4:16-17

16 concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam 17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus

Jeremiah 4:19

19 ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii

Jeremiah 4:24

24 vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt

Jeremiah 4:30-31

30 tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quaerent 31 vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos

Jeremiah 5:1

1 circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius

Jeremiah 5:3

3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti 4 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui 5 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula

Jeremiah 5:17

17 et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio

Jeremiah 5:27

27 sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati

Jeremiah 5:31

31 prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius

Jeremiah 6:12-13

12 et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus 13 a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum 14 et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax 15 confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus

Jeremiah 6:19

19 audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt

Jeremiah 6:23

23 sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion 24 audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem

Jeremiah 7:24-26

24 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante 25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens 26 et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et peius operati sunt quam patres eorum

Jeremiah 7:32-34

32 ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus 33 et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae et non erit qui abigat 34 et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae in desolatione enim erit terra

Jeremiah 8:5-6

5 quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti 6 adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio

Jeremiah 8:11

11 et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax

Jeremiah 9:1

1 quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei

Jeremiah 9:6

6 habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus

Jeremiah 9:15

15 idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis 16 et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur

Jeremiah 9:22

22 loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat

Jeremiah 10:19-22

19 vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam 20 tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas 21 quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est 22 vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum

Jeremiah 10:25

25 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt

Jeremiah 14:14-15

14 et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis 15 ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illi

Jeremiah 14:17

17 et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer

Jeremiah 14:19

19 numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio 20 cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi

Jeremiah 16:4

4 mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae

Jeremiah 17:8

8 et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum

Jeremiah 17:16

16 et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit

Jeremiah 19:13

13 et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis

Jeremiah 20:14-18

14 maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta 15 maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum 16 sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano 17 qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus 18 quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei

Jeremiah 22:19

19 sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas Hierusalem

Jeremiah 23:3

3 et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas eiecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et multiplicabuntur

Jeremiah 23:8

8 sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israhel de terra aquilonis et de cunctis terris ad quas eieceram eos illuc et habitabunt in terra sua

Jeremiah 23:11-17

11 propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait Dominus 12 idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus 13 et in prophetis Samariae vidi fatuitatem prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israhel 14 et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra

Jeremiah 23:14-17

14 et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra 15 propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram

Jeremiah 23:15

15 propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram 16 haec dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini 17 dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum

Jeremiah 23:25-26

25 audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi 26 usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui

Jeremiah 27:9-10

9 vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis 10 quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis

Jeremiah 28:3-9

3 adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem 4 et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis 5 et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini 6 et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum 7 verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi 8 prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de adflictione et de fame 9 propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate

Jeremiah 29:14

14 et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci

Jeremiah 29:28

28 quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum

Jeremiah 30:12-17

12 quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua 13 non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi 14 omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua 15 quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi 16 propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam 17 obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem

Jeremiah 31:6

6 quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum

Jeremiah 32:32

32 propter malitiam filiorum Israhel et filiorum Iuda quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophetae eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem

Jeremiah 32:36-37

36 et nunc propter ista haec dicit Dominus Deus Israhel ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste 37 ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter

Jeremiah 35:11

11 cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem

Jeremiah 36:3

3 si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum

Jeremiah 36:30

30 propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem

Jeremiah 40:12

12 reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis

Jeremiah 44:17-19

17 sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus 18 ex eo autem quo cessavimus sacrificare Reginae caeli et libare ei libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus 19 quod si nos sacrificamus Reginae caeli et libamus ei libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba libandi

Jeremiah 46:11

11 ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi

Jeremiah 47:3

3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis

Jeremiah 49:7

7 ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum

Jeremiah 51:8

8 subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur

Lamentations 1:16-17

16 AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus 17 FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos

Lamentations 2:14

14 NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et eiectiones

Lamentations 3:19

19 ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis

Lamentations 3:27-28

27 TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua 28 IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se

Lamentations 4:13

13 MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum

Lamentations 5:17

17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri

Ezekiel 6:5

5 et dabo cadavera filiorum Israhel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras

Ezekiel 7:26

26 conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum et quaerent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus

Ezekiel 8:16

16 et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis

Ezekiel 13:10-16

10 eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est pax et ipse aedificabat parietem illi autem liniebant eum luto absque paleis 11 dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit erit enim imber inundans et dabo lapides praegrandes desuper inruentes et ventum procellae dissipantem 12 siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis 13 propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem 14 et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus 15 et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum 16 prophetae Israhel qui prophetant ad Hierusalem et vident ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus

Ezekiel 13:22

22 pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter quem ego non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret

Ezekiel 18:23

23 numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat

Ezekiel 18:28

28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur

Ezekiel 22:19-21

19 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem 20 congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos 21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius

Ezekiel 22:25-31

25 coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius 26 sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum 27 principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra

Ezekiel 22:27-31

27 principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra 28 prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus

Ezekiel 22:28-31

28 prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus 29 populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio 30 et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni

Ezekiel 22:30-31

30 et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni 31 et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus

Ezekiel 24:3-11

3 et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam 4 congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena 5 pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius 6 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors 7 sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere 8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur 9 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram 10 congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent 11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eius

Ezekiel 33:31

31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum

Ezekiel 37:1

1 facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus

Daniel 9:7

7 tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Hierusalem et omni Israhel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te

Daniel 10:16-17

16 et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me domine mi in visione tua dissolutae sunt conpages meae et nihil in me remansit virium 17 et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur

Hosea 2:8-9

8 et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal 9 idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius

Hosea 4:5-6

5 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam 6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego

Hosea 4:16

16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine

Hosea 5:9

9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem

Hosea 6:1

1 in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum

Hosea 7:10

10 et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his

Hosea 8:12

12 scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt

Hosea 11:7

7 et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur

Hosea 14:1

1 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua

Joel 1:7

7 posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius

Joel 1:10-12

10 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum 11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri 12 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum

Joel 2:6

6 a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam

Joel 2:32

32 et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit

Joel 3:21

21 et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus commorabitur in Sion

Amos 2:1

1 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem

Amos 5:2

2 virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam

Amos 5:11

11 idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum

Amos 5:19

19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber

Amos 6:10

10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te

Amos 9:3

3 et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos

Obadiah 1:17

17 et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Iacob eos qui se possederant

Jonah 4:3

3 et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita

Micah 1:12

12 quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem

Micah 2:11

11 utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste

Micah 3:5

5 haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et praedicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum proelium

Micah 3:11

11 principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala

Micah 7:2

2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem

Micah 7:8

8 ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est

Nahum 1:4-5

4 increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit 5 montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo

Nahum 2:10

10 dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae

Nahum 3:2

2 vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et quadrigae ferventis equitis ascendentis

Habakkuk 2:20

20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra

Habakkuk 3:10

10 viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit

Habakkuk 3:16

16 audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum 17 ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus

Zephaniah 1:5

5 et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom

Zephaniah 1:13

13 et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum

Zephaniah 1:17

17 et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora

Zephaniah 3:5

5 Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem

Haggai 1:5

5 et nunc haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

Haggai 1:7

7 haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

Haggai 1:11

11 et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quaecumque profert humus et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum

Haggai 2:17

17 percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus

Zechariah 2:13

13 sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo

Zechariah 7:11

11 et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent

Malachi 3:16

16 tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius

Matthew 9:11-12

11 et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester 12 at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus

Matthew 15:6

6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram

Matthew 21:19

19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea

Matthew 25:1-12

1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae 2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes 3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus 5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt 6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei 7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas 8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur 9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis 10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua 11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis 12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos

Matthew 27:34

34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere

Luke 5:31-32

31 et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent 32 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam

Luke 8:43

43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari

Luke 13:6-9

6 dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit 7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat 8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora 9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam

Luke 13:25

25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis

Luke 15:17-19

17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo 18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis

Luke 19:41

41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens

Luke 19:44

44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae

John 5:40

40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

John 9:41

41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet

Acts 7:42

42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel

Romans 1:22

22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt

Romans 2:17-29

17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo 18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem 19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt 20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege 21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris 22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis 23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras 24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est 25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est 26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur 27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es 28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio 29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

Romans 9:1-3

1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto 2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo 3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem

1 Corinthians 1:18-29

18 verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est 19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 20 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi 21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt 23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam 24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 25 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus 26 videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles 27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia 28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius

1 Corinthians 3:18-20

18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens 19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt

1 Corinthians 10:26

26 Domini est terra et plenitudo eius

1 Corinthians 10:28

28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam

Philippians 3:19

19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt

1 Thessalonians 5:3

3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

1 Thessalonians 5:21

21 omnia autem probate quod bonum est tenete

2 Thessalonians 2:9-12

9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

2 Timothy 3:15

15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu

Titus 1:7

7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum

Titus 1:11

11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

Hebrews 3:7-15

7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis 8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto 9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea 10 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas 11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam 12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo 13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati 14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus 15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione

Hebrews 12:25

25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur

James 1:11

11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet

2 Peter 2:1-3

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

2 Peter 3:9

9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti

Revelation 2:1

1 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum

Revelation 2:25

25 tamen id quod habetis tenete donec veniam

Revelation 6:16

16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni

Revelation 9:6

6 et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis

Revelation 9:19

19 potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent 20 et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.