Job 11:11 Cross References - Vulgate

11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat

Job 22:13-14

13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat 14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

Job 34:21-23

21 oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat 22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem 23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium

Psalms 10:11

11 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

Psalms 10:14

14 vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor

Psalms 35:22

22 vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me

Psalms 94:11

11 Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

Ecclesiastes 5:8

8 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

Jeremiah 17:9-10

9 pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud 10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum

Hosea 7:2

2 et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt

Habakkuk 1:13

13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se

John 2:24-25

24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine

Hebrews 4:13

13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

Revelation 2:23

23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.