Job 11:12 Cross References - Vulgate

12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat

Job 5:13

13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

Job 6:5

5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit

Job 12:2-3

2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia 3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

Job 15:14

14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere

Job 28:28

28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

Job 39:5-8

5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit 6 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis 7 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit 8 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit

Psalms 51:5

5 ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea

Psalms 62:9-10

9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor 10 unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est

Psalms 73:22

22 et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me

Psalms 92:6

6 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

Proverbs 30:2-4

2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum 3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam 4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

Ecclesiastes 3:18

18 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis

Jeremiah 2:24

24 onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam

Romans 1:22

22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt

Romans 12:16

16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

1 Corinthians 3:18-20

18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens 19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt

Ephesians 2:3

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

James 2:20

20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est

James 3:13-17

13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae 14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem 15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica 16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum 17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.