Job 12:16 Cross References - Vulgate

16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur

1 Kings 22:22-23

22 et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum

Job 12:13

13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam

Job 13:7

7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos

Job 13:9

9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis

Ezekiel 14:9

9 et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israhel

Matthew 6:13

13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.