Job 13:19 Cross References - Vulgate

19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor

Job 7:11

11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

Job 10:8

8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me

Job 13:13

13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit

Job 19:5

5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis

Job 33:5-7

5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste 6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum 7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis

Job 33:32

32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum

Isaiah 50:7-8

7 Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar 8 iuxta est qui iustificat me quis contradicet mihi stemus simul quis est adversarius meus accedat ad me

Jeremiah 20:9

9 et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens

Romans 8:33

33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.