Job 17:9 Cross References - Vulgate

9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem

Genesis 20:5

5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc

Job 22:30

30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

Psalms 24:4

4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose

Psalms 26:6

6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine

Psalms 73:13

13 dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui

Psalms 84:7

7 benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion

Psalms 84:11

11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

Proverbs 4:18

18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

Proverbs 14:16

16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

Isaiah 1:15-16

15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt 16 lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse

Isaiah 35:8-10

8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam 9 non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint 10 et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus

Isaiah 40:29-31

29 qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat 30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

Mark 7:2

2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt

2 Corinthians 12:9-10

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi 10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

1 Peter 1:5

5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo

1 John 2:19

19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.