Job 1:21 Cross References - Vulgate

21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

Genesis 3:19

19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

Genesis 30:2

2 cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui

Genesis 45:5

5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum

1 Samuel 2:7

7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat

1 Samuel 3:18

18 indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

2 Samuel 16:12

12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna

1 Kings 12:15

15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath

2 Kings 20:19

19 dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis

Job 1:11

11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi

Job 2:10

10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

Psalms 34:1

1 David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo

Psalms 39:9

9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

Psalms 49:17

17 neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius

Psalms 89:38-52

38 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 39 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 40 dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 41 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 42 elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 43 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 44 quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 45 adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 46 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 47 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 48 quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 49 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 50 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 51 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 52 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

Ecclesiastes 5:15

15 sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo

Ecclesiastes 5:19

19 et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

Isaiah 24:15

15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel

Isaiah 42:24

24 quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius

Isaiah 45:7

7 formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec

Lamentations 3:38

38 MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

Amos 3:6

6 si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit

Matthew 20:15

15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

Acts 4:28

28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Ephesians 5:20

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri

1 Thessalonians 5:18

18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

1 Timothy 6:7

7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.