Job 1:5 Cross References - Vulgate

5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus

Genesis 6:5

5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

Genesis 8:20

20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare

Genesis 22:3

3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus

Genesis 35:2-3

2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra 3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei

Exodus 18:12

12 obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino

Exodus 19:10

10 qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua

Exodus 24:5

5 misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos

Leviticus 1:3-6

3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum 4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens 5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi 6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident

Leviticus 24:10-16

10 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite 11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan 12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus 13 qui locutus est ad Mosen 14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus 15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum 16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur

1 Samuel 16:5

5 et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium

1 Kings 18:31

31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum

1 Kings 21:10

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur

1 Kings 21:13

13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

Nehemiah 12:30

30 et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum

Job 1:11

11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi

Job 2:9

9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere

Job 8:4

4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae

Job 27:10

10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

Job 41:25

25 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

Job 42:8

8 sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob

Psalms 5:3

3 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam

Ecclesiastes 9:10

10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

Jeremiah 4:14

14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae

Jeremiah 17:9-10

9 pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud 10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum

Mark 7:21-23

21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia 23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem

Luke 1:75

75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris

Luke 18:7

7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

John 11:55

55 proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos

Acts 8:22

22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui

Acts 21:26

26 tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

2 Corinthians 11:2

2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo

Ephesians 6:18

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.