Job 1:8 Cross References - Vulgate

8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo

Numbers 12:3

3 erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra

Numbers 12:7-8

7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est 8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi

Joshua 1:7

7 confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis

1 Kings 4:30-31

30 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum 31 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum

2 Kings 23:25

25 similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi

Nehemiah 5:15

15 duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei

Job 1:1

1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo

Job 2:3

3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra

Job 8:20

20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

Job 9:22-23

22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit 23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

Job 12:4

4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas

Job 17:8-9

8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur 9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem

Job 23:11-12

11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea 12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius

Job 34:14

14 si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet

Job 42:7-8

7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob 8 sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob

Psalms 18:23

23 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea

Psalms 34:14

14 recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam

Psalms 36:1

1 pro victoria servi Domini David dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

Psalms 37:27

27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno

Psalms 84:11

11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

Psalms 89:20

20 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum

Proverbs 8:13

13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

Isaiah 1:16

16 lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse

Isaiah 42:1

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

Ezekiel 40:4

4 et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel

Luke 23:39-40

39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos 40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es

John 1:47

47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.