Job 21:19 Cross References - Vulgate

19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet

Genesis 4:7

7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius

Exodus 20:5

5 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me

Deuteronomy 32:34

34 nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis

Deuteronomy 32:41

41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam

2 Samuel 3:39

39 ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam

Job 22:24

24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos

Psalms 54:5

5 reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos

Psalms 109:9-31

9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua 10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis 11 scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius 12 non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius 13 fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius 14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur 15 sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum 16 eo quod non est recordatus facere misericordiam 17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret 18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius 19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur 20 haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam 21 tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me 22 quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus 23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta 24 genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo 25 et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum 26 adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam 27 et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam 28 maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur 29 induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua 30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum 31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

Isaiah 14:21

21 praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum

Isaiah 53:4-6

4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus 6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum

Jeremiah 31:29

29 in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt

Ezekiel 18:2

2 quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt

Ezekiel 18:14

14 quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis

Ezekiel 18:19-20

19 et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet 20 anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum

Malachi 3:18

18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Matthew 6:19-20

19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur 20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur

Matthew 16:27

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

Matthew 23:31-35

31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt 32 et vos implete mensuram patrum vestrorum 33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae 34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare

Romans 2:5

5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

2 Corinthians 5:21

21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

2 Timothy 4:14

14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius

Revelation 18:6

6 reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.