Job 26:3 Cross References - Vulgate

3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam

Job 6:13

13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me

Job 12:3

3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

Job 13:5

5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes

Job 15:8-10

8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia 9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus 10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui

Job 17:10

10 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem

Job 32:11-13

11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus 12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius 13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo

Job 33:3

3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur

Job 33:33

33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

Job 38:2

2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis

Psalms 49:1-4

1 victori filiorum Core canticum audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis 2 tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper 3 os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias 4 inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum

Psalms 71:15-18

15 ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius 16 Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua 17 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas 18 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi

Proverbs 8:6-9

6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent 7 veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium 8 iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum 9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam

Acts 20:20

20 quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos

Acts 20:27

27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.