Job 28:12 Cross References - Vulgate

12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae

1 Kings 3:9

9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum

Job 28:20

20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae

Job 28:28

28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

Psalms 51:6

6 ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi

Proverbs 2:4-6

4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

Proverbs 3:19

19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia

Ecclesiastes 7:23-25

23 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me 24 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam 25 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium

1 Corinthians 1:19-20

19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 20 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi

Colossians 2:3

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

James 1:5

5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.