Job 29:12 Cross References - Vulgate

12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

Exodus 22:22-24

22 viduae et pupillo non nocebitis 23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli

Deuteronomy 10:18

18 facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum

Nehemiah 5:2-13

2 et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus 3 et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame 4 et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas 5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident 6 et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec 7 cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam 8 et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros iudaeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent 9 dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris 10 et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud aes alienum concedamus quod debetur nobis 11 reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis 12 et dixerunt reddimus et ab eis nihil quaerimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram 13 insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat

Job 22:5-9

5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas 6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus 7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem 8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam 9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

Job 24:4

4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae

Job 31:17

17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea

Job 31:21

21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

Psalms 68:5

5 Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus

Psalms 72:12

12 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius

Psalms 82:2-4

2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper 3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite 4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate

Proverbs 21:13

13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur

Proverbs 24:11-12

11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses 12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua

Jeremiah 22:16

16 iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus

James 1:27

27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.