Job 32:11 Cross References - Vulgate

11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus

Job 5:27

27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta

Job 29:21

21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum

Job 29:23

23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum

Job 32:4

4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur

Proverbs 18:17

17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum

Proverbs 28:11

11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum

Ecclesiastes 12:9-10

9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas 10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.