Job 34:16 Cross References - Vulgate

16 si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei

Job 12:3

3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

Job 13:2-6

2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum 3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum 5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes 6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.