Job 36:21 Cross References - Vulgate

21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam

Job 34:7-9

7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam 8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis 9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo

Job 35:3

3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

Psalms 66:18

18 ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae

Ezekiel 14:4

4 propter hoc loquere eis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus homo homo de domo Israhel qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum

Daniel 3:16-18

16 respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi 17 ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare 18 quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus

Daniel 6:10

10 quod cum Danihel conperisset id est constitutam legem ingressus est domum suam et fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat

Matthew 5:29-30

29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam 30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam

Matthew 13:21

21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

Matthew 16:24

24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

Acts 5:40-41

40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos 41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati

Hebrews 11:25

25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem

1 Peter 3:17

17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes

1 Peter 4:15-16

15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor 16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.