Job 36:27 Cross References - Vulgate

27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum

Genesis 2:5-6

5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram 6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae

Job 5:9

9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero

Job 36:33

33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

Job 38:25-28

25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui 26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes 28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris

Job 38:34

34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te

Psalms 65:9-13

9 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 10 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine 11 pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur 12 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent 13 victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra

Psalms 147:8

8 qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen

Psalms 148:8

8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius

Isaiah 5:6

6 et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem

Jeremiah 14:22

22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.