Job 38 Cross References - Vulgate

1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit 2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis 3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi 4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius 7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei 8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens 9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem 10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos 12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum 13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea 14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum 15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur 16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti 17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti 18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia 19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius 21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras 22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti 23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli 24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram 25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui 26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes 28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris 29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit 30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur 31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare 32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis 33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra 34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te 35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus 36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam 37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet 38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur 39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis 40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur 41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos

Exodus 19:16-19

16 iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris 17 cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis 18 totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis 19 et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei

Deuteronomy 4:11-12

11 et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo 12 locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis

Deuteronomy 5:22-24

22 haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi 23 vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis 24 ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo

1 Kings 19:11

11 et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus

2 Kings 2:1

1 factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis

2 Kings 2:11

11 cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in caelum

Job 37:1-2

1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo 2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem

Job 37:9

9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus

Job 37:14

14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei

Job 40:6

6 respondens autem Dominus Iob de turbine ait

Ezekiel 1:4

4 et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi species electri id est de medio ignis

Nahum 1:3

3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius

Job 12:3

3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

Job 23:4-5

4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus 5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi

Job 24:25

25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

Job 26:3

3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam

Job 27:11

11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam

Job 34:35

35 Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam

Job 35:16

16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat

Job 42:3

3 quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam

1 Timothy 1:7

7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant

Exodus 12:11

11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

1 Kings 18:46

46 et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel

Job 13:15

15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam

Job 13:22

22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi

Job 23:3-7

3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius 4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus 5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi 6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat 7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum

Job 31:35-37

35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat 36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi 37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum

Job 40:7

7 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi

Jeremiah 1:17

17 tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum

1 Peter 1:13

13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Psalms 102:25

25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui

Psalms 104:5

5 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem

Proverbs 8:22

22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio

Proverbs 8:29-30

29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae 30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore

Proverbs 30:4

4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

Hebrews 1:2

2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula

Hebrews 1:10

10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli

Job 11:9

9 longior terrae mensura eius et latior mari

Job 28:25

25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura

Psalms 19:4

4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum

Psalms 78:55

55 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis

Proverbs 8:27

27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos

Proverbs 8:29

29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae

Isaiah 34:11

11 et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem

Isaiah 40:12

12 quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera

Isaiah 40:22

22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum

Zechariah 2:1-2

1 et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum 2 et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius

2 Corinthians 10:16

16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari

Exodus 26:18-25

18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum 19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur 20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt 21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur 22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas 23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi 24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur 25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis

1 Samuel 2:8

8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

Job 26:7

7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

Psalms 24:2

2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum

Psalms 93:1

1 Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur

Psalms 118:22

22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli

Psalms 144:12

12 libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

Isaiah 28:16

16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

Zechariah 12:1

1 onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo

Ephesians 2:20-21

20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino

2 Peter 3:5

5 latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo

Ezra 3:11-12

11 et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini 12 plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem

Job 1:6

6 quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan

Job 2:1

1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius

Psalms 104:4

4 qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti

Zechariah 4:7

7 quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius

Revelation 2:28

28 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam

Revelation 5:11

11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium

Revelation 22:16

16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina

Genesis 1:9

9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita

Job 38:10

10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia

Psalms 33:7

7 congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

Psalms 104:8-9

8 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 9 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis

Jeremiah 5:22

22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud

Genesis 1:2

2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas

Genesis 1:9-10

9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita 10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum

Genesis 9:15

15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem

Job 26:10

10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae

Psalms 104:9

9 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis

Job 1:22

22 in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est

Job 2:6

6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva

Psalms 65:6-7

6 conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium 7 et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies

Psalms 76:10

10 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae

Psalms 89:9

9 tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis

Psalms 93:3-4

3 levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos 4 a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus

Isaiah 27:8

8 in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus

Mark 4:39-41

39 et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna 40 et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem 41 <4-40> et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei

Luke 8:32-33

32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos 33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est

Revelation 20:2-3

2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille 3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore

Revelation 20:7-8

7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris 8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam

Genesis 1:5

5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus

Job 8:9

9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram

Job 15:7

7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus

Job 38:4

4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam

Job 38:21

21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras

Psalms 74:16

16 memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum

Psalms 136:7-8

7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius 8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 148:3-5

3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis 4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt

Luke 1:78

78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto

2 Peter 1:19

19 et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris

Exodus 14:27

27 cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus

Job 24:13-17

13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius 14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur 15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum 16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem 17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant

Job 37:3

3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae

Psalms 19:4-6

4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum 5 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam 6 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius

Psalms 104:21-22

21 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae 22 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi

Psalms 104:35

35 placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino

Psalms 139:9-12

9 si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris 10 etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 11 si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me 12 nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux

Psalms 104:2

2 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es

Psalms 104:6

6 qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum

Exodus 10:21-23

21 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant 22 extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus 23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat

2 Kings 6:18

18 hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc caecitate percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Helisei

Job 5:14

14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie

Job 18:5

5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius

Job 18:18

18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

Psalms 10:15

15 contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies

Psalms 37:17

17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus

Proverbs 4:19

19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

Isaiah 8:21-22

21 et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum 22 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

Jeremiah 13:16

16 date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem

Ezekiel 30:22

22 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Aegypti et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius

Acts 13:10-11

10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas 11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret

Job 26:5-6

5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis 6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni

Psalms 77:19

19 eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei

Proverbs 8:24

24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant

Jeremiah 51:36

36 propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius

Job 3:5

5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine

Job 12:22

22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis

Psalms 9:13

13 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis

Psalms 23:4

4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me

Psalms 107:10

10 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis

Psalms 107:14

14 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos

Psalms 107:18

18 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos

Psalms 116:3

3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi

Amos 5:8

8 facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius

Matthew 4:16

16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis

Job 28:24

24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit

Psalms 74:17

17 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum

Psalms 89:11-12

11 tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 12 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt

Isaiah 40:28

28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius

Jeremiah 31:37

37 haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum et investigari fundamenta terrae deorsum et ego abiciam universum semen Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus

Revelation 20:9

9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia

Genesis 1:3-4

3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux 4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras

Genesis 1:14-18

14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas 17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum

Deuteronomy 4:19

19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt

Job 38:12-13

12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum 13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea

Psalms 18:11

11 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris

Psalms 104:20

20 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum

Psalms 105:28

28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

Isaiah 45:7

7 formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec

Ezekiel 32:8

8 omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus

Amos 4:13

13 quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius

Matthew 27:45

45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam

John 1:9

9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum

John 8:12

12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae

Genesis 10:19

19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa

Genesis 23:17

17 confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum

Job 38:12

12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum

Job 6:16

16 qui timent pruinam inruet super eos nix

Job 37:6

6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae

Psalms 135:7

7 levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis

Exodus 9:18

18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus

Exodus 9:24

24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est

Joshua 10:11

11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel

Job 36:13

13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint

Job 36:31

31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus

Isaiah 30:30

30 et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis

Ezekiel 13:11-13

11 dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit erit enim imber inundans et dabo lapides praegrandes desuper inruentes et ventum procellae dissipantem 12 siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis 13 propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem

Matthew 7:27

27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

Revelation 16:21

21 et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer

Jonah 4:8

8 et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere

Matthew 24:27

27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis

Job 28:26

26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus

Job 36:27-28

27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum 28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper

Job 37:3-6

3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae 4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius 5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia 6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae

Psalms 29:3-10

3 vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas 4 vox Domini in fortitudine vox Domini in decore 5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani 6 et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis 7 vox Domini dividens flammas ignis 8 vox Domini parturire faciens desertum Cades 9 vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam 10 Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum

Job 36:27

27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum

Psalms 104:10-14

10 terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram 11 qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant 12 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam 13 super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem 14 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra

Psalms 107:35

35 terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius

Psalms 147:8-9

8 qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen 9 qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus

Isaiah 35:1-2

1 laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium 2 germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri

Isaiah 41:18-19

18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum 19 dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul

Isaiah 43:19-20

19 ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina 20 glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo

Jeremiah 14:22

22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec

Hebrews 6:7-8

7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo 8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem

Psalms 104:14

14 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra

Genesis 27:28

28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini

Genesis 27:39

39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper

Deuteronomy 33:13

13 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente

Deuteronomy 33:28

28 habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore

1 Samuel 12:17-18

17 numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem 18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa

2 Samuel 1:21

21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo

1 Kings 17:1

1 et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba

Job 5:9-10

9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero 10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa

Job 29:19

19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea

Job 38:8

8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens

Psalms 65:9-10

9 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 10 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine

Psalms 147:8

8 qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen

Proverbs 3:20

20 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt

Jeremiah 5:24

24 et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis

Jeremiah 10:13

13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis

Hosea 14:5

5 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani

Joel 2:23

23 et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio

Amos 4:7

7 ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit

Matthew 5:45

45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos

Job 37:10

10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae

Psalms 147:16-17

16 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit 17 proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit

Job 9:9

9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri

2 Kings 23:5

5 et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli

Job 38:31

31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare

Genesis 1:16

16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas

Genesis 8:22

22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent

Psalms 119:90-91

90 in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat 91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi

Psalms 148:6

6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit

Jeremiah 31:35-36

35 haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi 36 si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et semen Israhel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus

Jeremiah 33:25

25 haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui

1 Samuel 12:18

18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa

Job 22:11

11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum

Zechariah 10:1

1 petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro

James 5:18

18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum

Exodus 9:23-25

23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti 24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est 25 et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit

Exodus 9:29

29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra

Leviticus 10:2

2 egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino

Numbers 11:1

1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem

Numbers 16:35

35 sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum

1 Samuel 22:12

12 et ait Saul audi fili Achitob qui respondit praesto sum domine

2 Kings 1:10

10 respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo

2 Kings 1:14

14 ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animae meae

Job 36:32

32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat

Isaiah 6:8

8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me

Isaiah 65:1

1 quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum

Revelation 11:5-6

5 et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi 6 hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint

Exodus 31:3

3 et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere

Exodus 36:1-2

1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus 2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus

Job 9:4

4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

Job 32:8

8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam

Psalms 51:6

6 ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi

Proverbs 2:6

6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

Ecclesiastes 2:26

26 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis

Isaiah 28:26

26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud

James 1:5

5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

Genesis 8:1

1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae

Genesis 15:5

5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum

Psalms 147:4

4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat

Job 4:10-11

10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt 11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt

Psalms 34:10

10 leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum

Psalms 104:21

21 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae

Psalms 145:15-16

15 samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes 16 ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo

Genesis 49:9

9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum

Numbers 23:24

24 ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat

Numbers 24:9

9 accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur

Job 37:8

8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur

Psalms 104:27-28

27 ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei 28 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo

Psalms 147:9

9 qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus

Matthew 6:26

26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis

Luke 12:24

24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.