Joshua 10:4 Cross References - Vulgate

4 ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel

Joshua 9:15

15 fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis

Joshua 10:1

1 quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorum

Isaiah 8:9-10

9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini 10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

Isaiah 41:5-7

5 viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt 6 unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare 7 confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur

Matthew 16:24

24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

John 15:19

19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus

John 16:2-3

2 absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo 3 et haec facient quia non noverunt Patrem neque me

Acts 9:23-27

23 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent 24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent 25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta 26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus 27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu

Acts 21:28

28 viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum

2 Timothy 3:12

12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur

James 4:4

4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur

1 Peter 4:4

4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes

Revelation 16:14

14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis

Revelation 20:8-10

8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam 9 et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia 10 et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.