Judges 16:6 Cross References - Vulgate

6 locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas

Psalms 12:2

2 frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt

Proverbs 6:26

26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit

Proverbs 7:21

21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum

Proverbs 22:14

14 fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam

Proverbs 26:28

28 lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

Jeremiah 9:2-5

2 quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt coetus praevaricatorum 3 et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus 4 unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet 5 et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt

Micah 7:2

2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem

Micah 7:5

5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.