Lamentations 4:3 Cross References - Vulgate

3 GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto

Leviticus 26:29

29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum

Deuteronomy 28:52-57

52 et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus 53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus 54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas 56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus 57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

2 Kings 6:26-29

26 cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex 27 qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit 28 mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras 29 coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum

Job 39:13-16

13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris 14 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea 15 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant 16 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente

Isaiah 49:15

15 numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui

Jeremiah 19:9

9 et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum

Lamentations 2:20

20 RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta

Lamentations 4:10

10 IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei

Ezekiel 5:10

10 ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum

Luke 23:28-29

28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros 29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt

Romans 1:31

31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.