Luke 15:5 Cross References - Vulgate

5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens

Isaiah 40:10-11

10 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo 11 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit

Isaiah 46:3-4

3 audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva 4 usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo

Isaiah 53:10-11

10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur 11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

Isaiah 62:5

5 habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus

Isaiah 62:12

12 et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta

Isaiah 63:9

9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi

Jeremiah 32:41-42

41 et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea 42 quia haec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos

Ezekiel 18:23

23 numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat

Ezekiel 33:11

11 dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel

Micah 5:4

4 et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae

Micah 7:18

18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est

Zephaniah 3:17

17 Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude

Luke 15:23-24

23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur 24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari

Luke 15:32

32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est

Luke 19:9

9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae

Luke 23:43

43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso

John 4:34-35

34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius 35 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem

John 15:11

11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur

Acts 9:1-16

1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum 2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem 3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo 4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris 6 :7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes 8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum 9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit 10 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine 11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat 12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat 13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum 15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel 16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati

Romans 10:20-21

20 Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant 21 ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem

Ephesians 1:19-20

19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius 20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

Ephesians 2:3-6

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri 4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati 6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu

Ephesians 2:10

10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus

Ephesians 3:7

7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius

1 Thessalonians 1:5

5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos

2 Timothy 2:26

26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

Titus 3:3-7

3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem 4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei 5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum 7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit

1 Peter 1:5

5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.