Luke 23 Cross References - Vulgate

1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum 2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse 3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis 4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine 5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc 6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset 7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus 8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri 9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat 10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum 11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum 12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem 13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe 14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis 15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei 16 emendatum ergo illum dimittam 17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum 18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem 20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum 21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum 22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam 23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum 24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum 25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum 26 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum 27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum 28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros 29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt 30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos 31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet 32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur 33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris 34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes 35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus 36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi 37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac 38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum 39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos 40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es 41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit 42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum 43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso 44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam 45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium 46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit 47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat 48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur 49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes 50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus 51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat 54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat 55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius 56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

Matthew 27:1-2

1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent 2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi

Matthew 27:11-14

11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis 12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit 13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia 14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer

Mark 15:1-5

1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato 2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis 3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant 5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus

Luke 22:66

66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

John 18:28-38

28 adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha 29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc 30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum 31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam 32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus 33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum 34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me 35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti 36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc 37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem 38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam

1 Kings 18:17

17 et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israhel

1 Kings 21:10-13

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur 11 fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos 12 praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi 13 et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

Psalms 35:11

11 surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me

Psalms 62:4

4 verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea

Psalms 64:3-6

3 ut sagittarent in absconditis simplicem 4 subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos 5 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo 6 sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum

Jeremiah 20:10

10 audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo

Jeremiah 37:13-15

13 nomine Hierias filius Selemiae filii Ananiae et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis 14 et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes 15 quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem

Jeremiah 38:4

4 et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum

Amos 7:10

10 et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius

Zechariah 11:8

8 et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me

Matthew 17:27

27 ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te

Matthew 22:21

21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo

Matthew 26:59-60

59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent 60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes

Mark 12:17

17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo

Mark 14:55-56

55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant 56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant

Mark 14:61-62

61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti 62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli

Luke 20:20-25

20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis 21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces 22 licet nobis dare tributum Caesari an non 23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis 24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris 25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo

Luke 22:69-70

69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei 70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

Luke 23:5

5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc

Luke 23:14

14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis

John 18:30

30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum

John 18:33-37

33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum 34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me 35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti 36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc 37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem

John 19:12

12 exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari

Acts 16:20-21

20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei 21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani

Acts 17:6-7

6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt 7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum

Acts 24:5

5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum

Acts 24:13

13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me

1 Peter 3:16-18

16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem 17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes 18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

Matthew 27:11

11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis

Mark 15:2

2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis

Mark 15:18

18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum

Mark 15:32

32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei

Luke 1:32-33

32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis

Luke 19:38-40

38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis 39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos 40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt

Luke 22:70

70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

Luke 23:38

38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum

John 1:49

49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel

John 19:3

3 et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas

John 19:19-21

19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum 20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine 21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum

1 Timothy 6:13

13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

Matthew 27:19

19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum

Matthew 27:23-24

23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur 24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis

Mark 15:14

14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum

Luke 23:14-15

14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis 15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei

Luke 23:22

22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam

John 18:38

38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam

John 19:4-6

4 exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras 5 ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo 6 cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam

Hebrews 7:26

26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus

1 Peter 1:19

19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

1 Peter 2:22

22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius

1 Peter 3:18

18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

Psalms 22:12-13

12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 13 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens

Psalms 22:16

16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos

Psalms 57:4

4 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

Psalms 69:4

4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita

Matthew 4:12-16

12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam 13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim 14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam 15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium 16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis

Matthew 4:23

23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo

Matthew 27:24

24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis

Mark 1:14

14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei

Luke 4:14-15

14 et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo 15 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus

Luke 11:53

53 cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis

Luke 23:23

23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum

John 1:43

43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me

John 2:11

11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius

John 7:41

41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit

John 7:52

52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit

John 19:15

15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem

Acts 5:33

33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos

Acts 7:54

54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum

Acts 7:57

57 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum

Acts 10:37

37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes

Acts 23:10

10 et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra

Luke 13:1

1 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum

Acts 5:37

37 post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt

Matthew 14:1

1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu

Luke 3:1

1 anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha

Luke 13:31

31 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere

2 Kings 5:3-6

3 quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet 4 ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israhel 5 dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem Israhel qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum 6 detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua

2 Kings 5:11

11 iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me

Mark 6:14

14 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo

Luke 4:23

23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua

Luke 9:7-9

7 audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur 8 a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit 9 et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum

Acts 8:19

19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum

Psalms 38:13-14

13 ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum 14 et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones

Psalms 39:1-2

1 pro victoria Idithun canticum David dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me 2 obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est

Psalms 39:9

9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

Isaiah 53:7

7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

Matthew 7:6

6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

Matthew 27:14

14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer

Luke 13:32

32 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor

Acts 8:32

32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum

1 Peter 2:23

23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste

Luke 23:2

2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse

Psalms 22:6

6 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis

Psalms 69:19-20

19 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

Isaiah 49:7

7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te

Isaiah 53:3

3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum

Matthew 27:27-30

27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem 28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei 29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum 30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius

Mark 9:12

12 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur

Mark 15:16-20

16 milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem 17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam 18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum 19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum 20 et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum

Luke 22:64-65

64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit 65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum

John 19:5

5 ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo

Acts 4:27-28

27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Psalms 83:4-6

4 dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra 5 quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt 6 tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni

Matthew 16:1

1 et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis

Acts 4:27

27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel

Revelation 17:13-14

13 hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt 14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles

Matthew 27:21-23

21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban 22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus 23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur

John 19:4

4 exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras

Daniel 6:4

4 porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum unde principes et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Daniheli ex latere regni nullamque causam et suspicionem repperire potuerunt eo quod fidelis esset et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo

Matthew 27:4

4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

Matthew 27:54

54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste

Luke 23:1-2

1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum 2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse

Luke 23:4-5

4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine 5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc

Acts 13:28

28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum

Isaiah 53:5

5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus

Matthew 27:26

26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur

Mark 15:15

15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur

John 19:1-4

1 tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit 2 et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum 3 et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas 4 exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras

Acts 5:40-41

40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos 41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati

Acts 16:37

37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant

Matthew 27:15

15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent

Mark 15:6

6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent

John 18:39

39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum

Matthew 27:15-26

15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent 16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas 17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus 18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum 19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum 20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent 21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban 22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus 23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur 24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis 25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros 26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur

Mark 15:6-15

6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent 7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium 8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis 9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum 10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes 11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis 12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum 13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum 14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum 15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur

John 18:39-40

39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum 40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro

John 19:15-16

15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem 16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt

Acts 3:14

14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis

Acts 21:36

36 sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum

Acts 22:22

22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere

Matthew 14:8-9

8 at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae 9 et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari

Matthew 27:22-25

22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus 23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur 24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis 25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros

Mark 15:13

13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum

Luke 23:16

16 emendatum ergo illum dimittam

Luke 23:20

20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum

Exodus 23:2

2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies

Proverbs 17:15

15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

John 19:1

1 tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit

1 Samuel 12:13

13 nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem

Mark 15:6-7

6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent 7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium

John 18:40

40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro

Matthew 27:32-44

32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius 33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus 34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere 35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes 36 et sedentes servabant eum 37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum 38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris 39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce 41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes 42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei 43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum 44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

Mark 15:21-32

21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius 22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus 23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit 24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret 25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum 26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum 27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius 28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est 29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat 30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce 31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere 32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei

Luke 9:23

23 dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me

Luke 14:27

27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus

John 19:16-17

16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt 17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha

Acts 2:10

10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani

Acts 6:6

6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus

Acts 6:9

9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano

Acts 13:1

1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus

Matthew 27:55

55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei

Mark 15:40

40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome

Luke 8:2

2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant

Luke 8:52

52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit

Luke 23:55

55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius

Song of Songs 1:5

5 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis

Song of Songs 2:7

7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit

Song of Songs 3:5

5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

Song of Songs 3:10

10 columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem

Song of Songs 5:8

8 adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo

Song of Songs 5:16

16 guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem

Song of Songs 8:4

4 adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

Deuteronomy 28:53-57

53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus 54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas 56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus 57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

Hosea 9:12-16

12 quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis 13 Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos 14 da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia 15 omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes 16 percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum

Hosea 13:16

16 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur

Matthew 24:19

19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus

Mark 13:17-19

17 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus 18 orate vero ut hieme non fiant 19 erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient

Luke 21:23-24

23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic 24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum

Isaiah 2:19

19 et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram

Hosea 10:8

8 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos

Revelation 6:16

16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni

Revelation 9:6

6 et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis

Proverbs 11:31

31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

Jeremiah 25:29

29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum

Ezekiel 15:2-7

2 fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas 4 ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus 5 etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis 6 propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem 7 et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos

Ezekiel 20:47-48

47 et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem 48 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam nec extinguetur

Ezekiel 21:3-4

3 et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium 4 pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem

Daniel 9:26

26 et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio

Matthew 3:12

12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili

John 15:6

6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent

Hebrews 6:8

8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem

1 Peter 4:17-18

17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio 18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit

Jude 1:12

12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

Isaiah 53:12

12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

Matthew 27:38

38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris

Mark 15:27

27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius

Luke 22:37

37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent

John 19:18

18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit

Deuteronomy 21:23

23 non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem

Zechariah 12:10

10 et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti

Matthew 20:19

19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget

Matthew 26:2

2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur

Matthew 27:33-34

33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus 34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere

Mark 10:33-34

33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

Mark 15:22-23

22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus 23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit

Luke 24:7

7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

John 3:14

14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis

John 12:33-34

33 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus 34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis

John 18:32

32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus

John 19:17-18

17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha 18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum

Acts 2:23

23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis

Acts 5:30

30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno

Acts 13:29

29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento

Galatians 3:13

13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno

Hebrews 13:12-13

12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est 13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes

1 Peter 2:24

24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis

Genesis 50:17

17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph

Psalms 22:18

18 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem

Psalms 106:16-23

16 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum 17 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 18 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram 19 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios 20 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile 21 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum 22 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto 23 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum

Matthew 5:44

44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos

Matthew 11:25

25 in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis

Matthew 27:35-36

35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes 36 et sedentes servabant eum

Mark 15:24

24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret

Luke 6:27-28

27 sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt 28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos

Luke 12:47-48

47 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas 48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo

Luke 23:47-48

47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat 48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur

John 15:22-24

22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo 23 qui me odit et Patrem meum odit 24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

John 19:11

11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet

John 19:23-24

23 milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum 24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt

Acts 3:17

17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri

Acts 7:60

60 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius

Romans 12:14

14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere

1 Corinthians 2:8

8 quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent

1 Corinthians 4:12

12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus

1 Timothy 1:13

13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate

1 Peter 2:20-23

20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum 21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius 22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius 23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste

1 Peter 3:9

9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis

Genesis 37:19-20

19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit 20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua

Psalms 4:2

2 filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper

Psalms 22:6-8

6 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis 7 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput 8 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum

Psalms 22:17

17 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me

Psalms 35:15

15 et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam

Psalms 35:19-25

19 non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo 20 non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant 21 et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster 22 vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me 23 consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam 24 iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi 25 ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum

Psalms 69:7-12

7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 8 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me 9 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi 10 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam 11 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum 12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

Psalms 69:26

26 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua

Psalms 71:11

11 Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina

Isaiah 42:1

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

Lamentations 3:14

14 HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die

Matthew 3:17

17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

Matthew 12:18

18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit

Matthew 27:38-43

38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris 39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce 41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes 42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei 43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum

Luke 16:14

14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum

Luke 22:67-70

67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi 68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis

1 Peter 2:4

4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum

Psalms 69:21

21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

Matthew 27:34

34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere

Matthew 27:48

48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere

Mark 15:36

36 currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum

Luke 23:11

11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum

John 19:28-30

28 postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio 29 vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius 30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum

Matthew 27:37

37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum

Mark 15:26

26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum

Luke 23:3

3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis

John 19:19-22

19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum 20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine 21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum 22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi

Matthew 27:44

44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

Luke 17:34-35

34 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur 35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur

Luke 23:35

35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus

Luke 23:37

37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac

Leviticus 19:17

17 ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum

2 Chronicles 28:22

22 insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz

Psalms 36:1

1 pro victoria servi Domini David dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

Jeremiah 5:3

3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti

Luke 12:5

5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete

Ephesians 5:11

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite

Revelation 15:4

4 quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt

Revelation 16:11

11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis

Leviticus 26:40-41

40 donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi 41 ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis

Joshua 7:19-20

19 et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas 20 responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci

2 Chronicles 33:12

12 qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum

Ezra 9:13

13 et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie

Nehemiah 9:3

3 et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum 4 et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi obsecro Domine Deus magne et terribilis custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua

Luke 15:18-19

18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis

James 4:7

7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis

1 John 1:8-9

8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est 9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

Psalms 2:6

6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

Psalms 106:4-5

4 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 5 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo

Isaiah 9:6-7

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Isaiah 53:10-12

10 et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur 11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit 12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

Daniel 7:13-14

13 aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum 14 et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus ac linguae ipsi servient potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur

Luke 12:8

8 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei

Luke 18:13

13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

Luke 24:26

26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

John 20:28

28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus

Acts 16:31

31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua

Acts 20:21

21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum

Romans 10:9-14

9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris 10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem 11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur 12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum 13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante

1 Corinthians 6:10-11

10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt 11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

1 Peter 1:11

11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias

1 Peter 2:6-7

6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

1 John 5:1

1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo

1 John 5:11-13

11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet 13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

Job 33:27-30

27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi 28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret 29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos 30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

Psalms 32:5

5 peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper

Psalms 50:15

15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

Isaiah 1:18-19

18 et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt 19 si volueritis et audieritis bona terrae comedetis

Isaiah 53:11

11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

Isaiah 55:6-9

6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est 7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum 8 non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus 9 quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris

Isaiah 65:24

24 eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam

Micah 7:18

18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est

Matthew 20:15-16

15 aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum 16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi

Luke 15:4-5

4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam 5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens

Luke 15:20-24

20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum 21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus 22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes 23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur 24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari

Luke 19:10

10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat

John 14:3

3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis

John 17:24

24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi

Romans 5:20-21

20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia 21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

2 Corinthians 5:8

8 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum

2 Corinthians 12:3-4

3 et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit 4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui

Philippians 1:23

23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

1 Timothy 1:15-16

15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum 16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam

Hebrews 7:25

25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

Revelation 2:7

7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei

Exodus 10:21-23

21 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant 22 extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus 23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat

Psalms 105:28

28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

Joel 2:31

31 sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis

Amos 5:18

18 vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux

Amos 8:9

9 et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis

Habakkuk 3:8-11

8 numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio 9 suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae 10 viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit 11 sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae

Matthew 27:45

45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam

Matthew 27:52

52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt

Mark 15:33-34

33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam 34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

Mark 15:39

39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat

John 19:14

14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester

Acts 2:20

20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus

Exodus 26:31-33

31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum 32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas 33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur

Leviticus 16:12-16

12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta 13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur 14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem 15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi 16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum

2 Chronicles 3:14

14 fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin

Matthew 27:51

51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt

Mark 15:38

38 et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum

Ephesians 2:14-18

14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua 15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem 16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso 17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope 18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem

Hebrews 6:19

19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis

Hebrews 9:3-8

3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum 4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti 5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula 6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia 8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum

Hebrews 10:19-22

19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi 20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam 21 et sacerdotem magnum super domum Dei 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda

Psalms 31:5

5 in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

Matthew 27:46-56

46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me 47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste 48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere 49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum 50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum 51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt 52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt 53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis 54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste 55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei 56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei

Mark 15:34-41

34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me 35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat 36 currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum 37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit 38 et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum 39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat 40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome 41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma

John 19:30

30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum

Acts 7:59

59 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum

Matthew 9:8

8 videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus

Luke 23:41

41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit

John 19:7

7 responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit

Jeremiah 31:19

19 postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae

Acts 2:37

37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres

Job 19:13

13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me

Psalms 38:11

11 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

Psalms 88:18

18 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

Psalms 142:4

4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi

Matthew 27:61

61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum

Mark 15:47

47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Luke 23:27

27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum

John 19:21-27

21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum 22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi 23 milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum 24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt 25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene 26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus 27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua

Matthew 27:57-61

57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu 58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus 59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda 60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit 61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum

Mark 15:42-47

42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum 43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset 45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph 46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti 47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Luke 2:25

25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo

John 19:38-42

38 post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu 39 venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum 40 acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire 41 erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat 42 ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum

Acts 10:2

2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper

Acts 10:22

22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te

Acts 11:24

24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino

Genesis 37:21-22

21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat 22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo

Genesis 42:21-22

21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio 22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur

Genesis 49:18

18 salutare tuum expectabo Domine

1 Samuel 1:1

1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus

Proverbs 1:10

10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas

Isaiah 8:12

12 non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis

Mark 15:43

43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu

Luke 2:38

38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem

Luke 23:42

42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum

Isaiah 53:9

9 et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius

Matthew 27:59-60

59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda 60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit

Mark 15:46

46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti

Matthew 27:62

62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum

Mark 15:42

42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum

John 19:31

31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur

John 19:42

42 ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum

Luke 23:49

49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes

Exodus 20:8-10

8 memento ut diem sabbati sanctifices 9 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua 10 septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas

Exodus 31:14

14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui

Exodus 35:2-3

2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur 3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati

Deuteronomy 5:14

14 septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu

2 Chronicles 16:14

14 et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia

Isaiah 58:13-14

13 si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem 14 tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini locutum est

Jeremiah 17:24-25

24 et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus 25 ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas haec in sempiternum

Mark 16:1

1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum

Luke 24:1

1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.