Luke 6:13 Cross References - Vulgate

13 et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit

Matthew 9:36-10:4

36 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem

Matthew 19:28

28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel

Mark 3:13-19

13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum 14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare 15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia 16 et inposuit Simoni nomen Petrus 17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui 18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum 19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum

Mark 6:7

7 et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum

Mark 6:30

30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant

Luke 9:1-2

1 convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent 2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos

Luke 11:49

49 propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur

Luke 22:30

30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel

Acts 1:13

13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi

Ephesians 2:20

20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu

Ephesians 4:11

11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores

Hebrews 3:1

1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum 2 ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris

Revelation 12:1

1 et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim

Revelation 18:20

20 exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa

Revelation 21:14

14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.