Mark 15 Cross References - Vulgate

1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato 2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis 3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant 5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus 6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent 7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium 8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis 9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum 10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes 11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis 12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum 13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum 14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum 15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur 16 milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem 17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam 18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum 19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum 20 et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum 21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius 22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus 23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit 24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret 25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum 26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum 27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius 28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est 29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat 30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce 31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere 32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei 33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam 34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me 35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat 36 currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum 37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit 38 et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum 39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat 40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome 41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma 42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum 43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset 45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph 46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti 47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Psalms 2:2

2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius

Matthew 5:22

22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis

Matthew 20:18-19

18 ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte 19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget

Matthew 27:1-2

1 mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent 2 et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi

Mark 10:33-34

33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

Luke 18:32-33

32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur 33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget

Luke 22:66

66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

Luke 23:1-5

1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum 2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse 3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis 4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine 5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc

John 18:28-38

28 adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha 29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc 30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum 31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam 32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus 33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum 34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me 35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti 36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc 37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem 38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam

Acts 3:13

13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti

Acts 4:5-6

5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem 6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali

Acts 4:25-28

25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius 27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Matthew 2:2

2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum

Matthew 27:11-14

11 Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis 12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit 13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia 14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer

Mark 15:9

9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum

Mark 15:12

12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum

Mark 15:18

18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum

Mark 15:26

26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum

Luke 23:2-3

2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse 3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis

John 19:19-22

19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum 20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine 21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum 22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi

1 Timothy 6:13

13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

Isaiah 53:7

7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

Matthew 27:12

12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit

Mark 14:60-61

60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his 61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti

Mark 15:5

5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus

John 18:29-31

29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc 30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum 31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam

John 19:6-7

6 cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam 7 responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit

John 19:12

12 exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari

Matthew 26:62

62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur

Matthew 27:13

13 tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia

John 19:10

10 dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te

Psalms 71:7

7 impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua

Isaiah 8:18

18 ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

Zechariah 3:8

8 audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem

Matthew 27:14

14 et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer

John 19:9

9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei

1 Corinthians 4:9

9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus

Matthew 26:2

2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur

Matthew 26:5

5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo

Matthew 27:15-26

15 per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent 16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas 17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus 18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum 19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum 20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent 21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban 22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus 23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur 24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis 25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros 26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur

Luke 23:16-25

16 emendatum ergo illum dimittam 17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum 18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem 20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum 21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum 22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam 23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum 24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum 25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum

John 18:39-40

39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum 40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro

John 19:16

16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt

Acts 24:27

27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum

Acts 25:9

9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me

Matthew 27:16

16 habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas

Luke 23:18-19

18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem

Luke 23:25

25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum

Matthew 27:17-21

17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus 18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum 19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum 20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent 21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban

John 18:39

39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum

John 19:4-5

4 exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras 5 ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo

John 19:14-16

14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester 15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem 16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt

Acts 3:13-15

13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti 14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis 15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus

Genesis 4:4-6

4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius 5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius 6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua

Genesis 37:11

11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat

1 Samuel 18:8-9

8 iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum 9 non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps

Proverbs 27:4

4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit

Ecclesiastes 4:4

4 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est

Matthew 27:18

18 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum

Acts 13:45

45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes

Titus 3:3

3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem

James 3:14-16

14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem 15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica 16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum

James 4:5

5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis

1 John 3:12

12 non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta

Hosea 5:1

1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor

Matthew 27:20

20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent

John 18:40

40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro

Acts 3:14

14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis

Proverbs 2:6-7

6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia 7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter

Isaiah 9:6-7

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Jeremiah 23:5-6

5 ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra 6 in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus noster

Zechariah 9:9

9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae

Matthew 2:2-4

2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum 3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo 4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur

Matthew 21:5

5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis

Matthew 27:22-23

22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus 23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur

Mark 11:9-11

9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis 11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim

Mark 15:1-2

1 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato 2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis

Luke 23:2

2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse

Luke 23:20-24

20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum 21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum 22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam 23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum 24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum

Acts 5:31

31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum

Psalms 69:4

4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita

Isaiah 53:3

3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum

Isaiah 53:9

9 et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius

Matthew 27:4

4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

Matthew 27:19

19 sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum

Matthew 27:23-25

23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur 24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis 25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros

Matthew 27:54

54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste

Luke 23:4

4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine

Luke 23:14-15

14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis 15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei

Luke 23:21

21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum

Luke 23:41

41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit

Luke 23:47

47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat

John 18:38

38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam

John 19:6

6 cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam

John 19:12-15

12 exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari 13 Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha 14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester 15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem

Acts 7:54-57

54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum 55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei 56 et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei 57 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum

Acts 19:34

34 quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum

Acts 22:22-23

22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere 23 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem

Hebrews 7:26

26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus

1 Peter 1:19

19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

Psalms 57:11

11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

Psalms 129:3

3 super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum

Proverbs 29:25

25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur

Isaiah 50:6

6 corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus

Matthew 20:19

19 et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget

Matthew 27:26

26 tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur

Mark 10:34

34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

Luke 18:33

33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget

John 19:1

1 tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit

Galatians 1:19

19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini

1 Peter 2:24

24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis

Matthew 26:3

3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas

Matthew 27:27-31

27 tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem 28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei 29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum 30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius 31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent

John 18:28

28 adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha

John 18:33

33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum

Acts 10:1

1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica

Matthew 27:28-30

28 et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei 29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum 30 et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius

Luke 23:11

11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum

John 19:2-5

2 et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum 3 et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas

Genesis 37:10

10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram

Genesis 37:20

20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua

Matthew 27:42-43

42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei 43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum

Mark 15:2

2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis

Mark 15:29-32

29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat 30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce 31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere 32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei

Luke 23:36-37

36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi 37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac

Genesis 24:52

52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum

Genesis 43:28

28 qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum

1 Kings 19:18

18 et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum

Esther 3:2-5

2 cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum 3 cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant cur praeter ceteros non observas mandata regis 4 cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim eis se esse Iudaeum 5 quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde

Job 13:9

9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis

Job 30:8-12

8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes 9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium 10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur 11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum 12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis

Psalms 22:6-7

6 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis 7 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput

Psalms 35:15-17

15 et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam 16 scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis 17 Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam

Psalms 69:12

12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

Psalms 69:19-20

19 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

Isaiah 45:23

23 in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua

Isaiah 49:7

7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te

Isaiah 52:14

14 sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum

Isaiah 53:3-5

3 despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum 4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus

Micah 5:1

1 nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel

Mark 9:12

12 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur

Mark 14:65

65 et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant

Luke 22:63

63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes

Luke 23:36

36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi

Romans 11:4

4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal

Romans 14:10-11

10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei 11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo

Philippians 2:10

10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum

Hebrews 12:2-3

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit 3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes

Hebrews 13:13

13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes

Matthew 27:31

31 et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent 32 exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius

Luke 14:27

27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus

Luke 23:26

26 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum

John 15:18-20

18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit 19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus 20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt

Acts 2:10

10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani

Acts 6:9

9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano

Acts 11:20

20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum

Acts 13:1

1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus

Romans 16:13

13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam

Matthew 27:33-44

33 et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus 34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere 35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes 36 et sedentes servabant eum 37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum 38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris 39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce 41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes 42 alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei 43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum 44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

Luke 23:27-38

27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum 28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros 29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt 30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos 31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet 32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur 33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris 34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes 35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus 36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi 37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac 38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum

John 19:17-27

17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha 18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum 19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum 20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine 21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum 22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi 23 milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum 24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt 25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene 26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus 27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua

Matthew 26:19

19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha

Matthew 27:34

34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere

Mark 14:25

25 amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei

Luke 22:18

18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat

John 19:28-30

28 postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio 29 vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius 30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum

Deuteronomy 21:23

23 non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem

Psalms 22:16-18

16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos 17 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me 18 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem

Isaiah 53:4-8

4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus 6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum 7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum 8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum

Matthew 27:35-36

35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes 36 et sedentes servabant eum

Luke 23:34

34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes

John 19:23-24

23 milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum 24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt

Acts 5:30

30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno

2 Corinthians 5:21

21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Galatians 3:13

13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno

Matthew 27:45

45 a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam

Mark 15:33

33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam

Luke 23:44

44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam

John 19:14

14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester

Acts 2:15

15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia

Deuteronomy 23:5

5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te

Psalms 2:6

6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

Psalms 76:10

10 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae

Proverbs 21:1

1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud

Isaiah 10:7

7 ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum

Isaiah 46:10

10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet

Matthew 27:37

37 et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum

John 19:18-22

18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum

Matthew 27:38

38 tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris

Luke 23:32-33

32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur 33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris

John 19:18

18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum

Isaiah 53:12

12 ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

Luke 22:37

37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit

Genesis 37:19-20

19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit 20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua

Psalms 22:7-8

7 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput 8 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum

Psalms 22:12-14

12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 13 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens 14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei

Psalms 35:15-21

15 et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam 16 scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis 17 Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam 18 confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te 19 non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo 20 non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant 21 et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster

Psalms 69:7

7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

Psalms 69:26

26 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua

Psalms 109:25

25 et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum

Lamentations 1:12

12 LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui

Lamentations 2:15

15 SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae

Matthew 26:61

61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud

Matthew 27:39-40

39 praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua 40 et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce

Mark 14:58

58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo

John 2:18-22

18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis 19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud 20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud 21 ille autem dicebat de templo corporis sui 22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus

Psalms 2:1-4

1 quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania 2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum 4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos

Psalms 22:16-17

16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos 17 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me

Matthew 27:41-43

41 similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes

Luke 23:35-37

35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus

John 11:47-52

47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit 48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem 49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam 50 nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat 51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52 et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum

John 12:23-24

23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis 24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit

1 Peter 3:17-18

17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes 18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

Isaiah 44:6

6 haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus

Zephaniah 3:15

15 abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra

Matthew 1:17

17 omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim

Matthew 27:44

44 id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

Mark 14:61-62

61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti 62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli

Luke 23:39-43

39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos 40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es 41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit 42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum 43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso

John 1:49

49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel

John 12:13

13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel

John 20:25-29

25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam 26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis 27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis 28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus 29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt

Romans 3:3

3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit

2 Timothy 2:18

18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem

Psalms 105:28

28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

Isaiah 50:3-4

3 induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum 4 Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum

Amos 8:9-10

9 et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis 10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum

Mark 15:25

25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum

Luke 23:44-45

44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam 45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium

Psalms 22:1

1 victori pro cervo matutino canticum Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei

Psalms 27:9

9 ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus

Psalms 42:9

9 dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico

Psalms 71:11

11 Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina

Isaiah 41:17

17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos

Lamentations 5:20

20 quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum

Daniel 9:21

21 adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabrihel quem videram in visione principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini

Matthew 27:46

46 et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

Luke 23:46

46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit

Acts 10:3

3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli

Hebrews 5:7

7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

Matthew 17:11-13

11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia 12 dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis 13 tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis

Matthew 27:47-49

47 quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste 48 et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere 49 ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum

Mark 9:11-13

11 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum 12 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur 13 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo

Psalms 69:21

21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

Mark 15:23

23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit

Matthew 27:50

50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum

John 19:30

30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum

Exodus 26:31-34

31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum 32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas 33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur 34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum

Exodus 40:20-21

20 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper 21 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

Leviticus 16:2-19

2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum 3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum 4 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur 5 suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum 6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua 7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii 8 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario 9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato 10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem 11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum 12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta 13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur 14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem 15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi 16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum 17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur 18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum 19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel

2 Chronicles 3:8-14

8 fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis 9 sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro 10 fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro 11 alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub 12 similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat 13 igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum 14 fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin

Matthew 27:51-53

51 et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt 52 et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt 53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis

Luke 23:45

45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium

Hebrews 4:14-16

14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem 15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato 16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno

Hebrews 6:19

19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis

Hebrews 9:3-12

3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum 4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti 5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula 6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia 8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum 9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem 10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis 11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis 12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa

Hebrews 10:19-23

19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi 20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam 21 et sacerdotem magnum super domum Dei 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda 23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit

Matthew 8:5-10

5 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum 6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur 7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum 8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus 9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit 10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel

Matthew 27:43

43 confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum

Mark 15:44-45

44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset 45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph

Luke 23:47-48

47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat 48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur

Acts 27:1-3

1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae 2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense 3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere

Acts 27:43

43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire

Psalms 38:11

11 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

Matthew 13:55

55 nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas

Matthew 27:55-56

55 erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei 56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei

Matthew 27:61

61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum

Matthew 28:1

1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum

Mark 15:47-16:1

47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Mark 16:9

9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia

Luke 8:2-3

2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant 3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis

Luke 23:49

49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes

John 20:11-18

11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum 12 et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu 13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum 14 haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est 15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam 16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister 17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum 18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi

1 Corinthians 9:5

5 numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas

James 1:1

1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem

Matthew 27:57-62

57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu 58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus 59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda 60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit 61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum 62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum

Luke 23:50-56

50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus 51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat 54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat 55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius 56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

John 19:31

31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur

John 19:38-42

38 post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu 39 venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum 40 acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire 41 erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat 42 ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum

Matthew 19:30

30 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

Matthew 20:16

16 sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi

Matthew 27:57

57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu

Mark 10:23-27

23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt 24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire 25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri 27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum

Mark 14:54

54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem

Mark 14:66-72

66 et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras 68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit 69 rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est 70 at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es 71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis 72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

Luke 2:25

25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo

Luke 2:38

38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem

Luke 23:51

51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei

John 19:38

38 post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu

Acts 4:8-13

8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus 11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli 12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri 13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant

Acts 13:50

50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis

Acts 17:12

12 et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci

Philippians 1:14

14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui

John 19:31-37

31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur 32 venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo 33 ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua 35 et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis 36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo 37 et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt

Matthew 27:58

58 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus

Mark 15:39

39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat

Isaiah 22:16

16 quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi

Matthew 27:59-60

59 et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda 60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit

Matthew 28:2

2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

Mark 16:3-4

3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti 4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde

Luke 23:53

53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat

John 11:38

38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei

Mark 15:40

40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome

Mark 16:1

1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum

Luke 23:55-24:2

55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.