Mark 7:19 Cross References - Vulgate

19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas

Matthew 15:17

17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur

Luke 11:41

41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis

Acts 10:15

15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris

Acts 11:9

9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris

Romans 14:1-12

1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum 2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat 3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit 4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum 5 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet 6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo 7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur 8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus 9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur 10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei 11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo 12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo

1 Corinthians 6:13

13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori

Colossians 2:16

16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum

Colossians 2:21-22

21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris 22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.