Matthew Cross References - Vulgate

1 liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham 2 Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius 3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram 4 Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon 5 Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem 6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae 7 Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa 8 Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam 9 Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam 10 Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam 11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis 12 et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel 13 Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor 14 Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud 15 Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob 16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus 17 omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim 18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto 19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam 20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est 21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem 23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus 24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam 25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum

Genesis 2:4

4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram

Genesis 5:1

1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum

Genesis 12:3

3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae

Genesis 22:18

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae

Genesis 26:3-5

3 et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo 4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae 5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit

Genesis 28:13-14

13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo 14 eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae

2 Samuel 7:12-16

12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius 13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum 14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum 15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua 16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter

Psalms 89:36

36 semen eius in sempiternum erit

Psalms 132:11

11 iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

Isaiah 9:6-7

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 7 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Isaiah 11:1

1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet

Isaiah 53:8

8 de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum

Jeremiah 23:5

5 ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra

Jeremiah 33:15-17

15 in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra 16 in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster 17 quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israhel

Jeremiah 33:26

26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis

Amos 9:11

11 in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis

Zechariah 12:8

8 in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eius

Matthew 1:18

18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto

Matthew 2:1-2

1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum

Matthew 3:16

16 baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se

Matthew 9:27

27 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David

Matthew 15:22

22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur

Matthew 22:42-45

42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David 43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens 44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est

Luke 1:31-32

31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius

Luke 1:69-70

69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui 70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius

Luke 3:23-38

23 et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli 24 qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph 25 qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae 26 qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda 27 qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri 28 qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her 29 qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi 30 qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim 31 qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David 32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson 33 qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae 34 qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor 35 qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale 36 qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech 37 qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan 38 qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei

John 7:42

42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus

Acts 2:30

30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius

Acts 13:22-23

22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas 23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum

Romans 1:3

3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem

Romans 4:13

13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei

Romans 9:5

5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen

Galatians 3:16

16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus

Revelation 22:16

16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina

Genesis 21:2-5

2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus 3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac 4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus 5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac

Genesis 25:26

26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli

Genesis 29:32-35

32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus 33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon 34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi 35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

Genesis 30:5-20

5 ingresso ad se viro concepit et peperit filium 6 dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan 7 rursumque Bala concipiens peperit alterum 8 pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim 9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit 10 qua post conceptum edente filium 11 dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad 12 peperit quoque Zelpha alterum 13 dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser 14 egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui 15 illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui 16 redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa 17 et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum 18 et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar 19 rursum Lia concipiens peperit sextum filium 20 et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon

Genesis 35:16-19

16 egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel 17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium 18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae 19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem

Genesis 46:8-27

8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben 9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi 10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis 11 filii Levi Gerson Caath et Merari 12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul 13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron 14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel 15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres 16 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli 17 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel 18 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas 19 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin 20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim 21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared 22 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim 23 filii Dan Usim 24 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem 25 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem 26 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex 27 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta

Genesis 49:8-12

8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui 9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum 10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium 11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum 12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores

Exodus 1:2-5

2 Ruben Symeon Levi Iuda 3 Isachar Zabulon et Beniamin 4 Dan et Nepthalim Gad et Aser 5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat

Joshua 24:2-4

2 et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis 3 tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius 4 et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum

1 Chronicles 1:28

28 filii autem Abraham Isaac et Ismahel

1 Chronicles 1:34

34 generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel

1 Chronicles 2:1-8

1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon 2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser 3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum 4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque 5 filii autem Phares Esrom et Hamul 6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque 7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis 8 filii Ethan Azarias

1 Chronicles 5:1-2

1 filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum 2 porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph

Isaiah 41:8

8 et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei

Isaiah 51:2

2 adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum

Malachi 1:2-3

2 dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi Iacob 3 Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti

Luke 3:33-34

33 qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae 34 qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor

Acts 7:8

8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas

Romans 9:7-13

7 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen 8 id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine 9 promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius 10 non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro 11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret 12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori 13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui

Hebrews 7:14

14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est

Hebrews 11:11

11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat

Hebrews 11:17-18

17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones 18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen

Revelation 7:5

5 ex tribu Iuda duodecim milia signati ex tribu Ruben duodecim milia ex tribu Gad duodecim milia

Genesis 38:6

6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar

Genesis 38:11

11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui

Genesis 38:24-27

24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur 25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus 26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam 27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens

Genesis 38:29-30

29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares 30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara

Genesis 46:12

12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul

Numbers 26:20-21

20 fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum 21 porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum

Ruth 4:18-22

18 hae sunt generationes Phares Phares genuit Esrom 19 Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab 20 Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma 21 Salma genuit Booz Booz genuit Obed 22 Obed genuit Isai Isai genuit David

1 Chronicles 2:1-15

1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon 2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser 3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum 4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque 5 filii autem Phares Esrom et Hamul 6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque 7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis 8 filii Ethan Azarias 9 filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi 10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda 11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez 12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai 13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa 14 quartum Nathanahel quintum Raddai 15 sextum Asom septimum David

1 Chronicles 4:1

1 filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal

1 Chronicles 9:6

6 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta

Luke 3:33

33 qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae

Numbers 1:7

7 de Iuda Naasson filius Aminadab

Numbers 2:3

3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab

Numbers 7:12

12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda

Numbers 7:17

17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab

Numbers 10:14

14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab

Ruth 4:19-20

19 Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab 20 Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma

1 Chronicles 2:10-12

10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda 11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez 12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai

Luke 3:32

32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson

Joshua 2:1-22

1 misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam 2 nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram 3 misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt 4 tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent 5 cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos 6 ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat 7 hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est 8 necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait 9 novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae 10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis 11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum 12 nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum 13 et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte 14 qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem 15 dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius herebat muro 16 dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram 17 qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos 18 si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam 19 qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit 20 quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos 21 et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra 22 illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos

Joshua 6:22-25

22 duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quae illius sunt sicut illi iuramento firmastis 23 ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere fecerunt 24 urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt 25 Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicens

Ruth 1:4

4 qui acceperunt uxores moabitidas quarum una vocabatur Orpha altera Ruth manseruntque ibi decem annis

Ruth 1:16-17

16 quae respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus 17 quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te separaverit

Ruth 1:22-2:4

22 venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur

Ruth 4:21

21 Salma genuit Booz Booz genuit Obed

Hebrews 11:31

31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace

James 2:25

25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens

Ruth 4:22

22 Obed genuit Isai Isai genuit David

1 Samuel 16:1

1 dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem

1 Samuel 16:11-13

11 dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit 12 misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim 13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha

1 Samuel 17:12

12 David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros

1 Samuel 17:58

58 et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum

1 Samuel 20:30-31

30 iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae 31 omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est

1 Samuel 22:8

8 quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie

2 Samuel 11:3

3 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei

2 Samuel 11:26-27

26 audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum 27 transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino

2 Samuel 12:24-25

24 et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eum 25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus

2 Samuel 23:1

1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel

2 Samuel 23:39

39 Urias Hettheus omnes triginta septem

1 Kings 1:11-17

11 dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat 12 nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis 13 vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias 14 et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos 15 ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei 16 inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis 17 quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo

1 Kings 1:28-31

28 et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum 29 iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia 30 quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie 31 submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum

1 Kings 15:5

5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae Hetthei

1 Chronicles 2:15

15 sextum Asom septimum David

1 Chronicles 3:5

5 porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel

1 Chronicles 11:41

41 Urias Ettheus Zabad filius Ooli

1 Chronicles 14:4

4 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon

1 Chronicles 28:5

5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel

Psalms 72:20

20 mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

Romans 8:3

3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne

1 Kings 11:43-12:24

43 dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo

1 Kings 14:31

31 dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eo

1 Kings 15:8-23

8 et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo 9 in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda 10 et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom 11 et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius 12 et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres eius 13 insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron 14 excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis 15 et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa 16 bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum 17 ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae 18 tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens 19 foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me 20 adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim 21 quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in Thersa 22 rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha 23 reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes

1 Chronicles 3:10-14

10 filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat 11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas 12 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae

2 Chronicles 9:31

31 dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius

2 Chronicles 12:1

1 cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo

2 Chronicles 13:7

7 congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis

2 Chronicles 14:1-15

1 dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem 2 fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa 3 et confregit statuas lucosque succidit 4 ac praecepit Iudae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata 5 et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana et regnavit in pace 6 aedificavit quoque urbes munitas in Iuda quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente 7 dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit 8 habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi 9 egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa 10 porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quae est iuxta Maresa 11 et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo 12 exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa et Iuda fugeruntque Aethiopes 13 et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt ergo spolia multa 14 et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam praedam asportaverunt 15 sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem

1 Kings 15:24

24 et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo

1 Kings 22:2-50

2 in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israhel 3 dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae 4 et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad 5 dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini 6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis 7 dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum 8 et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex 9 vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla 10 rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum 11 fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam 12 omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis 13 nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona 14 cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar 15 venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis 16 dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini 17 et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace 18 dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum 19 ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris 20 et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter 21 egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo 22 et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum 24 accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi 25 et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris 26 et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech 27 et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in pace 28 dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes 29 ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad 30 dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est bellum 31 rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israhel solum 32 cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Iosaphat 33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israhel et cessaverunt ab eo 34 unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum 35 commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus 36 et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam 37 mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria 38 et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat 39 reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel 40 dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius eius pro eo 41 Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Ahab regis Israhel 42 triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Salai 43 et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis 44 pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel 45 reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 46 sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra 47 nec erat tunc rex constitutus in Edom 48 rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber 49 tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus et noluit Iosaphat 50 dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo

2 Kings 3:1

1 Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis

2 Kings 8:16

16 anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat regis Iuda regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda

2 Kings 14:21

21 tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia

2 Kings 15:1-6

1 anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae 2 sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de Hierusalem 3 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius 4 verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis 5 percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae 6 reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

1 Chronicles 3:11

11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas

2 Chronicles 17:1-19

1 regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel 2 constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius 3 et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim 4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel 5 confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria 6 cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit 7 tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda 8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes 9 docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum 10 itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat 11 sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem 12 crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas 13 et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem 14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia 15 post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia 16 post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium 17 hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia 18 post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum 19 hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda

2 Chronicles 21:1

1 dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo

2 Chronicles 26:1-23

1 omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia 2 ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis 3 sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hiechelia de Hierusalem 4 fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Amasias pater eius 5 et exquisivit Deum in diebus Zacchariae intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus 6 denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim 7 et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas 8 pendebantque Ammanitae munera Oziae et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias 9 aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas 10 extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturae deditus 11 fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad proelia sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris et sub manu Ananiae qui erat de ducibus regis 12 omnisque numerus principum per familias virorum fortium duum milium sescentorum 13 et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant 14 praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides 15 et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum 16 sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis 17 statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi 18 restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo 19 iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis 20 cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini 21 fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae 22 reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Esaias filius Amos propheta 23 dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Ioatham filius eius pro eo

2 Kings 15:7

7 et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo

2 Kings 15:32-16:20

32 anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda

2 Kings 18:1-20

1 anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias filius Ahaz regis Iuda 2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia Zacchariae 3 fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae fecerat David pater suus 4 ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan 5 in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt 6 et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi 7 unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei 8 ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam 9 anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam 10 et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria 11 et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum 12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt 13 anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas 14 tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri 15 deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis 16 in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum 17 misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis 18 vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis 19 dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris 20 forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellare

1 Chronicles 3:11-13

11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas 12 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses

2 Chronicles 26:21

21 fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae

2 Chronicles 27:1-29:32

1 viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc 2 fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat 3 ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit 4 urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres 5 ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio 6 corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo 7 reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda 8 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem 9 dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo

2 Chronicles 28:1-29:32

1 viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius 2 sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas fudit Baalim 3 ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel 4 sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso 5 tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi 6 occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum 7 eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque secundum a rege 8 ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam 9 ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas 10 insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro 11 sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis 12 steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de proelio 13 et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel 14 dimiseruntque viri bellatores praedam et universa quae ceperant coram principibus et omni multitudine 15 steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam 16 tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans 17 veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt praedam magnam 18 Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis 19 humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum 20 adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit 21 igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit 22 insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz 23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israhel 24 direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem 25 in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum 26 reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel 27 dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo

2 Chronicles 29:1-32

1 igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae 2 fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius 3 ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas 4 adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem 5 dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario 6 peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum 7 cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel 8 concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris 9 en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus 10 nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israhel et avertat a nobis furorem irae suae 11 filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum 12 surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha 13 at vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias 14 necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis Idithun Semeias et Ozihel 15 congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei 16 sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras 17 coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt 18 ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis 19 cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini 20 consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini 21 obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini 22 mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem 23 adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos 24 et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato 25 constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius 26 steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes tubas 27 et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare 28 omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum 29 cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt 30 praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt 31 Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota 32 porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos

Isaiah 7:1-13

1 et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam 2 et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti 3 et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis 4 et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae 5 eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes 6 ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel 7 haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud 8 sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus 9 et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis 10 et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens 11 pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra 12 et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum 13 et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo

Isaiah 36:1-22

1 et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas 2 et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis 3 et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis 4 et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis 5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me 6 ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo 7 quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis 8 et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum 9 et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus 10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam 11 et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum 12 et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum 13 et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum 14 haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos 15 et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum 16 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae 17 donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum 18 ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum 19 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea 20 quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea 21 et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei 22 et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

1 Kings 13:2

2 et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te

2 Kings 20:21-23:30

21 dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro eo

2 Kings 21:21-23:30

21 et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas 22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini 23 tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua 24 percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo 25 reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda 26 sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Iosias filius eius pro eo

2 Kings 23:21-30

21 et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius 22 nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israhel et omnium dierum regum Israhel et regum Iuda 23 sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase istud Domino in Hierusalem 24 sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini 25 similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi 26 verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses 27 dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi 28 reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 29 in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et occisus est in Mageddo cum vidisset eum 30 et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo

2 Kings 24:3-4

3 factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit 4 et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari

1 Chronicles 3:13-15

13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae 15 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum

2 Chronicles 32:33-35:27

33 dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius eius pro eo

Jeremiah 1:2-3

2 quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius 3 et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto

2 Kings 23:31-24:20

31 viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna

2 Kings 25:11

11 reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae

1 Chronicles 3:15-17

15 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum 16 de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias 17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel

2 Chronicles 36:1-8

1 tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et constituit regem pro patre suo in Hierusalem 2 viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem 3 amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri 4 constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum 5 viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo 6 contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem 7 ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo 8 reliqua autem verborum Ioacim et abominationum eius quas operatus est et quae inventa sunt in eo continentur in libro regum Israhel et Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo

2 Chronicles 36:10

10 cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem

2 Chronicles 36:20

20 si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius donec imperaret rex Persarum

Jeremiah 2:10-28

10 transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi 11 si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum 12 obstupescite caeli super hoc et portae eius desolamini vehementer dicit Dominus 13 duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquae vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quae continere non valent aquas 14 numquid servus est Israhel aut vernaculus quare ergo est factus in praedam 15 super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exustae sunt et non est qui habitet in eis 16 filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad verticem 17 numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam 18 et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis 19 arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum 20 a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix 21 ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena 22 si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus 23 quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas 24 onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam 25 prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo 26 quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israhel ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetae eorum 27 dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos 28 ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuae secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda

Jeremiah 27:20

20 quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Iuda et Hierusalem

Jeremiah 39:9

9 et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem

Jeremiah 52:11-15

11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius 12 in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem 13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit 14 et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae 15 de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae

Jeremiah 52:28-30

28 iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres 29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas 30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae

Daniel 1:2

2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui

2 Kings 25:27

27 factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere

1 Chronicles 3:17

17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel

1 Chronicles 3:19-24

19 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum 20 Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque 21 filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia 22 filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero 23 filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres 24 filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem

Ezra 3:2

2 et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei

Ezra 5:2

2 tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos

Nehemiah 12:1

1 hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra

Jeremiah 22:24

24 vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum

Jeremiah 22:28

28 numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt

Haggai 1:1

1 in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum dicens

Haggai 1:12

12 et audivit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetae sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini

Haggai 1:14

14 et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Iuda et spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui

Haggai 2:2

2 loquere ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum et ad reliquos populi dicens

Haggai 2:23

23 in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum

Luke 3:27

27 qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri

Matthew 1:18-25

18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto 19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam 20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est 21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem 23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus 24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam 25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum

Matthew 2:13

13 qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum

Matthew 27:17

17 congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus

Matthew 27:22

22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus

Mark 6:3

3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo

Luke 1:27

27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria

Luke 1:31-35

31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis 34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco 35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei

Luke 2:4-5

4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate

Luke 2:7

7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio

Luke 2:10-11

10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo 11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

Luke 2:48

48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te

Luke 3:23

23 et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli

Luke 4:22

22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph

John 4:25

25 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia

2 Kings 24:14

14 et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae

Matthew 1:11-12

11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis 12 et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel

Matthew 11:2

2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis

John 1:41

41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus

Genesis 3:15

15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius

Job 14:4

4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es

Job 15:14

14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere

Matthew 1:1

1 liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham

Luke 1:25

25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines

Luke 1:27-38

27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria 28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus 29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio 30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum 31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis 34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco 35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei 36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis 37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum 38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus

Galatians 4:4-5

4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege 5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus

Hebrews 7:26

26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus

Hebrews 10:5

5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi

Genesis 6:9

9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit

Genesis 38:24

24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur

Leviticus 19:20

20 homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera

Leviticus 20:10

10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera

Deuteronomy 22:21-24

21 eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui 22 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel 23 si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa 24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui

Deuteronomy 24:1-4

1 si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua 2 cumque egressa alterum maritum duxerit 3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit 4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam

Psalms 112:4-5

4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus 5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio

Mark 6:20

20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat

Mark 10:4

4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere

Luke 2:25

25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo

John 8:4-5

4 et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio 5 in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis

Acts 10:22

22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te

Genesis 31:11

11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum

Genesis 46:3

3 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi

Numbers 12:6

6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum

Judges 13:3

3 cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium

Judges 13:8-9

8 oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est 9 exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum

1 Kings 17:13

13 ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea

Job 4:13-16

13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines 14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt 15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae 16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi

Job 33:15-17

15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo 16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam 17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia

Psalms 25:8-9

8 bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via 9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam

Psalms 94:19

19 in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam

Psalms 119:125

125 servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua

Psalms 143:8

8 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum

Proverbs 3:5-6

5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae 6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

Proverbs 12:5

5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia

Isaiah 7:2

2 et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti

Isaiah 7:13

13 et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo

Isaiah 26:3

3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus

Isaiah 30:21

21 et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram

Isaiah 51:7

7 audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis

Jeremiah 31:22

22 usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum

Jeremiah 40:9

9 et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis

Joel 2:28

28 et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt

Matthew 2:19

19 defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto

Matthew 2:22

22 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae

Matthew 28:5

5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis

Luke 1:10-13

10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi 11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi 12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum 13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem

Luke 1:19

19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare

Luke 1:26-38

26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth

Luke 2:4

4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David

Luke 2:8-14

8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum 9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno 10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo 11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David 12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio 13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium 14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis

Genesis 17:19

19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum

Genesis 17:21

21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero

Genesis 18:10

10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi

2 Kings 4:16-17

16 dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quaeso domine mi vir Dei noli mentiri ancillae tuae 17 et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus

Psalms 130:7-8

7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio 8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Isaiah 12:1-2

1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me 2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

Isaiah 45:21-22

21 adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me 22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius

Jeremiah 23:6

6 in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus noster

Jeremiah 33:16

16 in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster

Ezekiel 36:25-29

25 et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos 26 et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum 27 et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini 28 et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum 29 et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem

Daniel 9:24

24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum

Zechariah 9:9

9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae

Luke 1:13

13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem

Luke 1:31

31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum

Luke 1:35-36

35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei 36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis

Luke 2:11

11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

Luke 2:21

21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur

John 1:29

29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

Acts 3:26

26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua

Acts 4:12

12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

Acts 5:31

31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum

Acts 13:23

23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum

Acts 13:38-39

38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari 39 in hoc omnis qui credit iustificatur

Ephesians 5:25-27

25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata

Colossians 1:20-23

20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt 21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso 23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

Titus 2:14

14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

Hebrews 7:25

25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

1 John 1:7

7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato

1 John 2:1-2

1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

1 John 3:5

5 et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est

Revelation 1:5-6

5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo 6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen

Revelation 7:14

14 et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni

1 Kings 8:15

15 et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens

1 Kings 8:24

24 qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies probat

Ezra 1:1

1 in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens

Matthew 2:15

15 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum

Matthew 2:23

23 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur

Matthew 5:17

17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere

Matthew 8:17

17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit

Matthew 12:17

17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem

Matthew 13:21

21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

Matthew 13:35

35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi

Luke 21:22

22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt

Luke 24:44

44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

John 10:35

35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura

John 12:38-40

38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est 39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias 40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos

John 15:25

25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis

John 17:12

12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur

John 18:9

9 ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam

John 19:36-37

36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo 37 et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt

Acts 3:18

18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic

Acts 13:27-29

27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt 28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum 29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento

Revelation 17:17

17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei

Psalms 46:7

7 Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper

Psalms 46:11

11 Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

Isaiah 7:14

14 propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

Isaiah 8:8-10

8 et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel 9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini 10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

Isaiah 12:2

2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

John 1:14

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

Acts 18:9

9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas

Romans 1:3-4

3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem 4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri

2 Corinthians 5:19

19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis

1 Timothy 3:16

16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

2 Timothy 4:17

17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis

2 Timothy 4:22

22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen

Genesis 6:22

22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus

Genesis 7:5

5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus

Genesis 22:2-3

2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi 3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus

Exodus 40:16

16 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus

Exodus 40:19

19 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

Exodus 40:25

25 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini

Exodus 40:27

27 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

Exodus 40:32

32 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus

2 Kings 5:11-14

11 iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me 12 numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israhel ut laver in eis et munder cum ergo vertisset se et abiret indignans 13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis 14 descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est

John 2:5-8

5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite 6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas 7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum 8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt

John 15:14

14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis

Hebrews 11:7-8

7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus 8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret

Hebrews 11:24-31

24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis 25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem 26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem 27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit 28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos 29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt 30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem 31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace

James 2:21-26

21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare 22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est 23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est 24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum 25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens 26 sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est

Exodus 13:2

2 sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia

Exodus 22:29

29 decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi

Matthew 1:21

21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum

Romans 8:29

29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.