Matthew 10:7 Cross References - Vulgate

7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum

Isaiah 61:1

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

Matthew 3:2

2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

Matthew 4:17

17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

Matthew 11:1

1 et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum

Matthew 11:11-12

11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo 12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud

Matthew 21:31

31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei

Matthew 21:43

43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius

Matthew 23:13

13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare

Mark 6:12

12 et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent

Luke 9:2

2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos

Luke 9:6

6 egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique

Luke 9:60

60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei

Luke 10:9-11

9 et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei 10 in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite 11 etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei

Luke 16:16

16 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit

John 3:2

2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo

Acts 4:2

2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis

Acts 10:25

25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit

Acts 28:31

31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.