Matthew 12:48 Cross References - Vulgate

48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei

Deuteronomy 33:9

9 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt

Matthew 10:37

37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus

Mark 3:32-33

32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te 33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei

Luke 2:49

49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse

Luke 2:52

52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines

John 2:3-4

3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent 4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea

2 Corinthians 5:16

16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.