Matthew 12:49 Cross References - Vulgate

49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei

Matthew 28:7

7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis

Mark 3:34

34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei

John 17:8-9

8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti 9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt

John 17:20

20 non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me

John 20:17-20

17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum 18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi 19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis 20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.