Matthew 15:22 Cross References - Vulgate

22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur

Psalms 4:1

1 victori in psalmis canticum David invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam

Psalms 6:2

2 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea

Psalms 45:12

12 et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi

Ezekiel 3:6

6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te

Matthew 1:1

1 liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham

Matthew 3:8-9

8 facite ergo fructum dignum paenitentiae 9 et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae

Matthew 4:24

24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos

Matthew 9:27

27 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David

Matthew 17:15

15 Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam

Matthew 20:30-31

30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David 31 turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David

Matthew 22:42-45

42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David 43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens 44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est

Mark 7:25-26

25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius 26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius

Mark 9:17-22

17 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum 18 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt 19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me 20 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans 21 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia 22 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

Luke 17:13

13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri

Luke 18:13

13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

Luke 18:38-39

38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei 39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei

John 7:41-42

41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit 42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.