Matthew 23:14 Cross References - Vulgate

14 :

Exodus 22:22-24

22 viduae et pupillo non nocebitis 23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli

Job 22:9

9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

Job 31:16-20

16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci 17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea 18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum 19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

Matthew 11:24

24 verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi

Matthew 23:33-36

33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae 34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare 36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam

Mark 12:40

40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium

Luke 12:48

48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo

Luke 20:47

47 qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem

2 Timothy 3:6

6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis

Titus 1:10-11

10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt 11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

James 3:1

1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis

2 Peter 2:3

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

2 Peter 2:14-15

14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii 15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.