Matthew 23:17 Cross References - Vulgate

17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum

Exodus 30:26-29

26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti 27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis 28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent 29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur

Numbers 16:38-39

38 in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel 39 tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari

Psalms 94:8

8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

Matthew 23:19

19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.