Matthew 23:22 Cross References - Vulgate

22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum

Psalms 11:4

4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum

Isaiah 66:1

1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae

Matthew 5:34

34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est

Acts 7:49

49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est

Revelation 4:2-3

2 statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens 3 et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini et iris erat in circuitu sedis similis visioni zmaragdinae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.