Matthew 24:35 Cross References - Vulgate

35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

Numbers 23:19

19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

Psalms 19:7

7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

Psalms 89:34

34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo

Psalms 102:26

26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli

Proverbs 30:5

5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se

Isaiah 34:4

4 et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu

Isaiah 40:8

8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum

Isaiah 51:6

6 levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet

Isaiah 54:10

10 montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus

Isaiah 55:11

11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud

Jeremiah 31:35-36

35 haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi 36 si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et semen Israhel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus

Matthew 5:18

18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant

Titus 1:2

2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia

Hebrews 1:11-12

11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent 12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient

1 Peter 1:25

25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos

2 Peter 3:7-12

7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum 8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus 9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti 10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur 11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus 12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent

Revelation 3:14

14 et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei

Revelation 6:14

14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt

Revelation 20:11

11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.