Matthew 24:46 Cross References - Vulgate

46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem

Matthew 25:34

34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

Luke 12:37

37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis

Luke 12:43

43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem

Philippians 1:21-23

21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum 22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro 23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

2 Timothy 4:6-8

6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat 7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi 8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius

2 Peter 1:13-15

13 iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione 14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi 15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis

Revelation 2:19

19 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus

Revelation 16:15

15 ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.