Matthew 6:22 Cross References - Vulgate

22 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit

Luke 11:34-36

34 lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit 35 vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint 36 si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te

Acts 2:46

46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis

2 Corinthians 11:3

3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo

Ephesians 6:5

5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo

Colossians 3:22

22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.