Numbers 11:29 Cross References - Vulgate

29 at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum

Matthew 9:37-38

37 tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci 38 rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam

Luke 10:2

2 et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem

Acts 26:29

29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his

1 Corinthians 3:3

3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis

1 Corinthians 3:21

21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt

1 Corinthians 13:4

4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur

1 Corinthians 14:5

5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat

Philippians 1:15-18

15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant 16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum 17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis 18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes

James 3:14-15

14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem 15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica

James 4:5

5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis

James 5:9

9 nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit

1 Peter 2:1

1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.