Numbers 14 Cross References - Vulgate

1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa 2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes 3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum 4 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum 5 quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel 6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est 8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem 9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere 10 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel 11 et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis 12 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est 13 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum 14 et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem 15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant 16 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine 17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens 18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem 19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum 20 dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum 21 vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra 22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae 23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam 24 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam 25 quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri 26 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi 28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis 29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me 30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun 31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit 32 vestra cadavera iacebunt in solitudine 33 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto 34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam 35 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur 36 igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini 38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram 39 locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis 40 et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus 41 quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum 42 nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris 43 Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum 44 at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris 45 descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma

Numbers 11:1-4

1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem 2 cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis 3 vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini 4 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes

Deuteronomy 1:45

45 cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere

Exodus 15:24

24 et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus

Exodus 16:2-3

2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine 3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame

Exodus 17:3

3 sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti

Numbers 11:1

1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem

Numbers 11:15

15 sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis

Numbers 14:27-29

27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi 28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis 29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me

Numbers 16:41

41 murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini

Deuteronomy 1:27

27 murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret

1 Kings 19:4

4 et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei

Job 3:11

11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii

Job 7:15-16

15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea 16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

Psalms 106:24

24 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret

Psalms 106:45

45 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes

Jonah 4:3

3 et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita

Jonah 4:8

8 et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere

1 Corinthians 10:10

10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore

Philippians 2:14-15

14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo

Jude 1:16

16 hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa

Numbers 14:31-32

31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit 32 vestra cadavera iacebunt in solitudine

Psalms 78:40

40 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante

Jeremiah 9:3

3 et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus

Deuteronomy 17:16

16 cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini

Deuteronomy 28:68

68 reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat

Nehemiah 9:16-17

16 ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua 17 et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos

Luke 17:32

32 memores estote uxoris Loth

Acts 7:39

39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum

Hebrews 10:38-39

38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae 39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

Hebrews 11:15

15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi

2 Peter 2:21-22

21 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato 22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

Genesis 17:3

3 cecidit Abram pronus in faciem

Leviticus 9:24

24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

Numbers 16:4

4 quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem

Numbers 16:22

22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

Numbers 16:45

45 recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra

Joshua 5:14

14 qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum

Joshua 7:10

10 dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terra

1 Kings 18:39

39 quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus

1 Chronicles 21:16

16 levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram

Ezekiel 9:8

8 et caede conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israhel effundens furorem tuum super Hierusalem

Daniel 10:9

9 et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam vultusque meus herebat terrae

Matthew 26:39

39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu

Revelation 4:10

10 procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes

Revelation 5:14

14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt

Revelation 7:11

11 et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum

Genesis 37:29

29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum

Genesis 37:34

34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore

Genesis 44:13

13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum

Numbers 13:6

6 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne

Numbers 13:8

8 de tribu Ephraim Osee filium Nun

Numbers 13:30

30 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam

Numbers 14:24

24 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam

Numbers 14:30

30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun

Numbers 14:38

38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram

Joshua 7:6

6 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel miseruntque pulverem super capita sua

Judges 11:35

35 qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero

2 Samuel 3:31

31 dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum

2 Kings 18:37

37 venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

Job 1:20

20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit

Joel 2:12-13

12 nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctu 13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia

Matthew 26:65

65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam

Numbers 13:27

27 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest

Deuteronomy 1:25

25 sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis

Deuteronomy 6:10-11

10 cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti 11 domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti

Deuteronomy 8:7-9

7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi 8 terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis 9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiuntur

Exodus 3:8

8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei

Deuteronomy 10:15

15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur

2 Samuel 15:25-26

25 et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum 26 si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se

2 Samuel 22:20

20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

1 Kings 10:9

9 sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam

Psalms 22:8

8 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum

Psalms 147:10-11

10 non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei 11 placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius

Isaiah 62:4

4 non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur

Jeremiah 32:41

41 et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea

Zephaniah 3:17

17 Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude

Romans 8:31

31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos

Genesis 48:21

21 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum

Exodus 33:16

16 in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram

Numbers 24:8

8 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis

Deuteronomy 1:21

21 vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas

Deuteronomy 1:26

26 et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri

Deuteronomy 7:18

18 noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Aegyptiis

Deuteronomy 7:21

21 non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis

Deuteronomy 9:7

7 memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti

Deuteronomy 9:23-24

23 et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis 24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi

Deuteronomy 20:1-4

1 si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Aegypti 2 adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum 3 audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos 4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo

Deuteronomy 31:6

6 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te

Deuteronomy 31:8

8 et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas

Deuteronomy 32:42

42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis

Joshua 1:5

5 nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te

Judges 1:22

22 domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis

2 Chronicles 13:12

12 ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit

2 Chronicles 15:2

2 egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos

2 Chronicles 20:17

17 non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Iuda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum

2 Chronicles 32:8

8 cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda

Psalms 14:4

4 omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

Psalms 46:1-2

1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum 2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

Psalms 46:7

7 Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper

Psalms 46:11

11 Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

Psalms 74:14

14 tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem

Psalms 91:1

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

Psalms 121:5

5 Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam

Isaiah 1:2

2 audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me

Isaiah 8:9-10

9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini 10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

Isaiah 30:2-3

2 qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Aegypti 3 et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam

Isaiah 32:2

2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

Isaiah 41:10

10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei

Isaiah 41:14

14 noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel

Isaiah 63:10

10 ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos

Jeremiah 48:45

45 in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus

Daniel 9:5

5 peccavimus inique fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis

Daniel 9:9

9 tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a te

Matthew 1:23

23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

Philippians 1:27

27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii

Exodus 16:7

7 et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos

Exodus 16:10

10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube

Exodus 17:4

4 clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me

Exodus 24:16-17

16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis 17 erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel

Exodus 40:34

34 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

Leviticus 9:23

23 ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini

Numbers 16:19

19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini

Numbers 16:42

42 cumque oreretur seditio et tumultus incresceret

Numbers 20:6

6 ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos

1 Samuel 30:6

6 et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo

Matthew 23:37

37 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti

Acts 7:52

52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis

Acts 7:59

59 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum

Exodus 10:3

3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi

Exodus 16:28

28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam

Numbers 14:23

23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam

Numbers 14:27

27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi

Deuteronomy 1:32

32 et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro

Deuteronomy 9:7-8

7 memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti 8 nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit

Deuteronomy 9:22-23

22 in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiae provocastis Dominum 23 et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis

Psalms 78:22

22 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis

Psalms 78:32

32 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum

Psalms 78:41-42

41 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos 42 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent

Psalms 95:8

8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

Proverbs 1:22

22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

Jeremiah 4:14

14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae

Hosea 8:5

5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari

Zechariah 8:14

14 quia haec dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus

Matthew 17:17

17 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me

Mark 9:19

19 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

John 10:38

38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre

John 12:37

37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum

John 15:24

24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

Hebrews 3:8

8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto

Hebrews 3:16

16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen

Hebrews 3:18

18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt

Exodus 5:3

3 dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

Exodus 32:10

10 dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam

Numbers 16:46-49

46 dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit 47 quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama 48 et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit 49 fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core

Numbers 25:9

9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines

2 Samuel 24:1

1 et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam

2 Samuel 24:12-15

12 vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi 13 cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem 14 dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis 15 inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum

Exodus 32:11-14

11 Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta 12 ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui 13 recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper 14 placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum

Deuteronomy 9:26-28

26 et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti 27 recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum 28 ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine

Deuteronomy 32:27

27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia

Joshua 7:8-9

8 mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentem 9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo

Psalms 106:23

23 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum

Ezekiel 20:9

9 et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti

Ezekiel 20:14

14 et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum

Genesis 32:30

30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea

Exodus 13:21-22

21 Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore 22 numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo

Exodus 15:14

14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim

Exodus 33:11

11 loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo

Exodus 40:38

38 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas

Numbers 9:15-21

15 igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane 16 sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis 17 cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur 18 ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco 19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur 20 quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant 21 si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria

Numbers 10:34

34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent

Numbers 12:8

8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi

Deuteronomy 5:4

4 facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis

Deuteronomy 34:10

10 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

Joshua 2:9-10

9 novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae 10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis

Joshua 5:1

1 postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel

Nehemiah 9:12

12 et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur

Nehemiah 9:19

19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur

Psalms 78:14

14 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas

Psalms 105:39

39 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos

John 1:18

18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit

John 14:9

9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem

1 Corinthians 13:12

12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

1 John 3:2

2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est

Judges 6:16

16 dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum

Deuteronomy 9:28

28 ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine

Deuteronomy 32:26-27

26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum 27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia

Joshua 7:7

7 et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem

Joshua 7:9

9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo

Micah 3:8

8 verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel peccatum suum

Matthew 9:6

6 ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

Matthew 9:8

8 videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus

Exodus 20:5

5 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me

Exodus 34:6-7

6 quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus 7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

Deuteronomy 5:9

9 non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me

Psalms 103:8

8 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas

Psalms 145:8

8 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt

Jeremiah 23:2

2 ideo haec dicit Dominus Deus Israhel ad pastores qui pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum eiecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait Dominus

Jonah 4:2

2 et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia

Micah 7:18

18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est

Nahum 1:2-3

2 Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis 3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius

Romans 3:24-26

24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

Romans 5:21

21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

Ephesians 1:7-8

7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia

Exodus 32:10-14

10 dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam

Exodus 32:32

32 aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti

Exodus 33:17

17 dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine

Exodus 34:9

9 ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas

1 Kings 8:34

34 exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum

Psalms 51:1-2

1 victori canticum David cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas 2 multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

Psalms 78:38

38 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine

Psalms 106:7-8

7 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus 8 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro

Isaiah 55:7

7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

Ezekiel 20:8-9

8 et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit nec idola Aegypti reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terrae Aegypti 9 et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti

Daniel 9:19

19 exaudi Domine placare Domine adtende et fac ne moreris propter temet ipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum

Jonah 3:10

10 et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit

Titus 3:4-7

4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei 5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum 7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

James 5:15

15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei

1 John 5:14-16

14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos 15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo 16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget

Micah 7:18-20

18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est 19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra 20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis

James 5:16

16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua

Deuteronomy 32:40

40 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum

Psalms 72:19

19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

Isaiah 6:3

3 et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius

Isaiah 49:18

18 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa

Jeremiah 22:24

24 vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum

Ezekiel 5:11

11 idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor

Ezekiel 18:3

3 vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel

Ezekiel 33:11

11 dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel

Ezekiel 33:27

27 haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur

Habakkuk 2:14

14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare

Zephaniah 2:9

9 propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt eos

Matthew 6:10

10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra

Genesis 31:7

7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi

Genesis 31:41

41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus

Exodus 14:11

11 et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto

Exodus 17:2

2 qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum

Exodus 32:1

1 videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit

Numbers 14:11

11 et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis

Deuteronomy 1:31-35

31 et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum 32 et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro 33 qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis 34 cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait 35 non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris

Job 19:3

3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me

Psalms 95:9-11

9 sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum 10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est 11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

Psalms 106:14

14 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius

Psalms 106:26

26 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini

Malachi 3:15

15 ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt

Matthew 4:7

7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum

1 Corinthians 10:5

5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

1 Corinthians 10:9

9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt

Hebrews 3:9

9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea

Hebrews 3:17-18

17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto 18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt

Numbers 26:64

64 inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai

Numbers 32:11

11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me

Deuteronomy 1:35-45

35 non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris 36 praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum 37 nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc 38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli 39 parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam 40 vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri 41 et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem 42 ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris 43 locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem 44 itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma 45 cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere

Nehemiah 9:23

23 et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent

Psalms 95:11

11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

Ezekiel 20:15

15 ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle praecipuam terrarum omnium

Hebrews 4:3

3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis

Numbers 14:6-9

6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est 8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem 9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere

Numbers 26:65

65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun

Numbers 32:11-12

11 si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me 12 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam

Deuteronomy 1:36

36 praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum

Deuteronomy 6:5

5 diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua

Joshua 14:6-14

6 accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne 7 quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur 8 fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum 9 iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum 10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum 11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum 12 da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi 13 benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem 14 atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel

1 Chronicles 29:9

9 laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno

1 Chronicles 29:18

18 Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat

2 Chronicles 25:2

2 fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto

Psalms 119:80

80 fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar

Psalms 119:145

145 coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam

Proverbs 23:26

26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant

Acts 11:23

23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino

Ephesians 6:6

6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo

Colossians 3:23

23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

Numbers 13:29

29 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis

Numbers 14:4

4 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum

Deuteronomy 1:40

40 vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri

Psalms 81:11-13

11 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi 12 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis 13 utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

Proverbs 1:31

31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

Exodus 16:12

12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester

Matthew 17:7

7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere

Numbers 14:2

2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes

Numbers 14:21

21 vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra

Numbers 26:64-65

64 inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai 65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun

Deuteronomy 1:35

35 non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris

Psalms 90:8-9

8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens

Hebrews 3:17

17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto

Numbers 1:45

45 fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere

Numbers 14:32-33

32 vestra cadavera iacebunt in solitudine 33 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto

Jude 1:5

5 commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit

Genesis 14:22

22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae

Numbers 32:12

12 praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam

Deuteronomy 1:36-38

36 praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum 37 nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc 38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli

Genesis 25:34

34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset

Numbers 14:3

3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum

Numbers 26:6

6 et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum

Deuteronomy 1:39

39 parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam

Proverbs 1:25

25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis

Proverbs 1:30

30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae

Matthew 22:5

5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam

Acts 13:41

41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis

Hebrews 12:16-17

16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua 17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam

Numbers 14:29

29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me

Numbers 5:31

31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

Numbers 32:13

13 iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius

Numbers 33:38

38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis

Deuteronomy 1:3

3 quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis

Deuteronomy 2:14

14 tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus

Joshua 14:10

10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum

Psalms 107:4

4 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari

Psalms 107:40

40 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris

Jeremiah 3:1-2

1 vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus 2 leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis

Ezekiel 23:35

35 propterea haec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas

Ezekiel 23:45-49

45 viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum 46 haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam 47 et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent 48 et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum 49 et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus

Hosea 9:1

1 noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici

Leviticus 20:19

19 turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam

Numbers 13:25

25 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita

Numbers 18:23

23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt

Deuteronomy 31:16-17

16 dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo 17 et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala

1 Samuel 2:30

30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

1 Kings 8:56

56 benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suum

2 Chronicles 36:21

21 et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni

Psalms 38:4

4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me

Psalms 77:8

8 et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi

Psalms 95:10

10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est

Psalms 105:42

42 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina

Jeremiah 18:9-10

9 et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut plantem illud 10 si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei

Lamentations 3:31-33

31 CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus 32 CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum 33 CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis

Ezekiel 4:6

6 et cum conpleveris haec dormies super latus tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi

Ezekiel 14:10

10 et portabunt iniquitatem suam iuxta iniquitatem interrogantis sic iniquitas prophetae erit

Daniel 9:24

24 septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum

Zechariah 11:10

10 et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis

Hebrews 4:1

1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse

Revelation 11:3

3 et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos

Numbers 23:19

19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

1 Corinthians 10:11

11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt

Hebrews 3:19

19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

Numbers 13:4-16

4 de tribu Ruben Semmua filium Zecchur 5 de tribu Symeon Saphat filium Huri 6 de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne 7 de tribu Isachar Igal filium Ioseph 8 de tribu Ephraim Osee filium Nun 9 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu 10 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi 11 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi 12 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli 13 de tribu Aser Sthur filium Michahel 14 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi 15 de tribu Gad Guhel filium Machi 16 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue

Numbers 13:31-33

31 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est 32 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est 33 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur

Numbers 14:12

12 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est

Numbers 16:49

49 fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core

Jeremiah 28:16-17

16 idcirco haec dicit Dominus ecce emittam te a facie terrae hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es 17 et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo

Jeremiah 29:32

32 idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia praevaricationem locutus est adversum Dominum

Joshua 14:6-10

6 accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne 7 quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur 8 fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum 9 iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum 10 concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum

Exodus 33:4

4 audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo

Proverbs 19:3

3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo

Isaiah 26:16

16 Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis

Matthew 8:12

12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

Hebrews 12:17

17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam

Deuteronomy 1:41

41 et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem

Ecclesiastes 9:3

3 hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur

Matthew 7:21-23

21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum 22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus 23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

Matthew 26:11-12

11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis 12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit

Luke 13:25

25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis

Numbers 14:25

25 quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri

2 Chronicles 24:20

20 spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos

Job 4:9

9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos

Jeremiah 2:37

37 nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum

Jeremiah 32:5

5 et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis

Deuteronomy 1:42

42 ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris

Joshua 7:8

8 mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentem

Joshua 7:12

12 nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est

Psalms 44:1-11

1 pro victoria filiorum Core eruditionis 2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 3 tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos 4 non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi 5 tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob 6 in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros 7 non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me 8 quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti 9 in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper 10 verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris 11 vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos

Leviticus 26:17

17 ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente

Deuteronomy 28:25

25 tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae

Judges 16:20

20 dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo

1 Chronicles 28:9

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

Hosea 9:12

12 quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis

Numbers 10:33

33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum

Numbers 15:30

30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo

Numbers 31:6

6 quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei

Deuteronomy 1:43

43 locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem

1 Samuel 4:3-11

3 et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum 4 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees 5 cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra 6 et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra 7 timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt 8 vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto 9 confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate 10 pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum 11 et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

Exodus 17:16

16 quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem

Numbers 14:43

43 Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum

Numbers 21:3

3 exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema

Deuteronomy 1:44

44 itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma

Deuteronomy 32:30

30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos

Joshua 7:5

5 percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est

Joshua 7:11-12

11 peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua 12 nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est

Judges 1:17

17 abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.